BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

De vita


Cantus autem hac virtute, opportunitate, intentione conceptus ferme nihil
aliud est quam spiritus alter nuper penes spiritum tuum in te conceptus fac-
tusque Solaris et agens tum in te, tum in proximum potestate Solari. Si
enim vapor et spiritus quidam aliquando per radios oculorum vel aliter foras
emissus fascinare, inficere, aliterque afficere proximum potest, multo magis
id valet spiritus ab imaginatione cordeque simul uberior profluens et ferven-
tior motuque valentior; ut non omnino mirum sit, morbos quosdam animi
atque corporis sic auferri posse aliquando vel inferri, praesertim quoniam
spiritus eiusmodi musicus proprie tangit agitque in spiritum inter corpus ani-
mamque medium et utrunque affectione sua prorsus afficientem. Mirabilem
vero in concitato canenteque spiritu vim esse concedes, si Pythagoricis Pla-
tonicisque concesseris coelum esse spiritum motibus tonisque suis omnia dis-
ponentem.
Memento vero totam procedere musicam ab Apolline; atque eatenus Io-
vem esse musicum, quatenus est cum Apolline concors; Venerem insuper
et Mercurium musicam vicinitate Apollinis reportare. Item ad hos quattuor
duntaxat attinere concentus; tres vero reliquos voces quidem habere non can-
tus. Iam vero voces tardas, graves, raucas, querulas Saturno tribuimus; Mar-
ti vero contrarias, veloces acutasque et asperas et minaces; medias vero Lu-
nae. Concentus autem Iovi quidem graves et intentos dulcesque et cum con-
stantia laetos. Contra Veneri cum lascivia et mollitie voluptuosos cantus
adscribimus. Inter hos vero medios Soli tribuimus et Mercurio. Si una cum
gratia suavitateque sunt venerabiles et simplices et intenti, Apollinei iudican-
tur. Si una cum iucunditate remissiores quodammodo sunt, strenui tamen
atque multiplices, Mercuriales existunt. Tu igitur horum quattuor unum-
quemque cantibus tibi suis conciliabis, praesertim si competentes cantibus
sonos adhibeas; adeo ut cum eorum more opportune canendo et sonando cla-
maveris, responsuri protinus videantur vel instar echo, vel sicut corda quae-
dam in cithara tremens, quotiens vibratur altera temperata similiter. Atque,
ut vult Plotinus et Iamblichus, ita naturaliter id tibi continget e coelo, quem-
admodum vel ex cithara reboatus sive tremor, vel ex opposito pariete fit
echo. Profecto quotiens ex frequenti quodam usu harmoniae Ioviae vel Mer-
curialis vel Venereae factae videlicet his regnantibus, spiritus tuus ad hoc
ipsum attentissime canens harmoniaeque conformatus evadit Iovius vel Mer-
curialis vel Venereus, interea Phoebeus evadit, siquidem Phoehi ipsius, musi-
cae ducis, virtus in omni consonantia viget. Atque vicissim ex cantu sonoque
Phoebeo ipse Phoebeus evadens virtutem Iovis interim tibi vendicas et Vene-


pagina successiva »
 
p. 360