BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Gn » Ficino, Marsilio De vita - p. 362

Ficino, Marsilio

De vita


ris atque Mercurii. Rursusque ex spiritu sic intus affecto similiter afficis ani-
mam atque corpus.
Memento vero orationem apte et opportune compositam et affectu sen-
suque plenam atque vehementem similem cantibus vim habere. Quantam
in orando potentiam Damis et Philostratus habere sacerdotes quosdam Indos
narrent, referre non expedit, nec etiam quibus verbis Apollonium evocasse
manes Achillis affirment. Non enim loquimur nunc de numinibus adoran-
dis, sed de naturali quadam potestate sermonis et cantus atque verborum.
Esse vero Phoebeam medicamque in sono et eo quidem certo potentiam ex
eo patet, quod qui in Apulia tacti phalangio sunt, stupent omnes semiani-
mesque iacent, donec certum quisque suumque sonum audiat. Tunc enim
saltat ad sonum apte sudatque inde atque convalescit. Ac si post annos de-
cem similem audiverit sonum, subito concitatur ad saltum. Sonum vero il-
lum ex indiciis esse Phoebeum Iovialemque coniicio.

Quomodo septem modis nos coelestibus accommodare
possumus, et quibus Saturnus sit maleficus,
quibus propitius; quos Iuppiter a Saturno defendat.
Quomodo coelum agat in spiritum et corpus et animam.
Cap. XXII


Quoniam vero coelum est harmonica ratione compositum moveturque
harmonice, et harmonicis motibus atque sonis efficit omnia, merito
per harmoniam solam non solum homines, sed inferiora haec omnia pro vi-
ribus ad capienda coelestia praeparantur. Harmoniam vero capacem superi-
orum per septem rerum gradus in superioribus distribuimus: per imagines
videlicet (ut putant) harmonice constitutas, per medicinas sua quadam conso-
nantia temperatas, per vapores odoresque simili concinnitate confectos, per
cantus musicos atque sonos, ad quorum ordinem vimque referri gestus cor-
poris saltusque et tripudia volumus; per imaginationis conceptus motusque
concinnos, per congruas rationis discursiones, per tranquillas mentis contem-
plationes. Sicut enim corpus per harmoniam quotidie suam, id est per situm
et habitum et figuram opportune lumini calorique Solis exponimus, sic et
spiritum occultis stellarum viribus comparandis per suam quandam similem


pagina successiva »
 
p. 362