BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Ficino, Marsilio De vita - p. 368

Ficino, Marsilio

De vita


Inter haec si rationes omnes assignare volueris, quibus adductus Moses
otium Sabbati mandavit Hebraeis, forsan ultra sublimiorem secretioremque
allegoriam invenies Saturni diem actionibus civilibus bellicisque ineptum, con-
templationibus aptum, eoque die divinum contra discrimina patrocinium ob-
secrandum. Quod quidem impetrari posse adversum Martis et Saturni minas
Abraham et Samuel et plures Hebraeorum astrologi elevatione mentis in
Deum votisque et sacrificiis confitentur, praeceptum illud Chaldaeum confir-
mantes: scilicet si mentem ad pietatis opus ardentem erexeris, corpus quoque
caducum servabis. Consideratu dignum est illud Iamblichi, coelestia mun-
danaque numina vires quasdam in se superiores, nonnullas inferiores habere.
Per has quidem effectibus nos fatalibus devincire, per illas autem vicissim
solvere nos a fato, quasi claves, ut inquit Orpheus, ad aperiendum habeant
et claudendum. Multo igitur magis divinitas mundo superior a fatali necessi-
tate nos redimit. Exploratu quoque dignissimum est Hebraicum illud, in
mactandis animalibus rebusque nostris sacrificio dissipandis mala coelitus
imminentia a nobis ad nostra deflecti. Sed haec Pico nostro exploranda re-
linquimus.
Denique ubicunque dicimus coelestium ad nos dona descendere, intellige
tum corporum coelestium dotes in corpora nostra venire per spiritum nos-
trum rite paratum, tum eadem prius etiam per radios suos influere in spiri-
tum naturaliter vel quomodocunque illis expositum, tum etiam animarum
coelestium bona partim in eundem spiritum per radios prosilire atque hinc
in nostros animos redundare, partim ab animis eorum vel ab angelis in ani-
mos hominum illis expositos pervenire — expositos, inquam, non tam natura-
li quodam pacto quam electione arbitrii liberi vel affectu. Summatim vero
quicunque voto, studio, vita, moribus beneficentiam, actionem, ordinem coe-
lestium imitantur, eos existimato tanquam supernis similiores ampliores il-
linc dotes accipere. Homines autem artificiose coelestium dispositioni dissi-
miles atque discordes et clam esse miseros et denique palam infelices evadere.


pagina successiva »
 
p. 368