BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 1 Cor » Ficino, Marsilio De vita - p. 372

Ficino, Marsilio

De vita


verit, ibi enim magis aspirant. Ea vero est in quam primum profectus spiri-
tus tuus quodammodo recreatur, ubi sensus vegetior permanet, ubi corporis
habitudo validior, ubi magis plerique favent, ubi vota succedunt. Haec igi-
tur experire; hanc regionem elige; hanc cole feliciter. Hinc videlicet disces-
surus infelix, nisi et rediturus et ad similia pergas. Sed interea frequentibus
in hac regione motibus te exerce, gyrosque quosdam coelestium instar agito,
motu enim circuituque eiusmodi genitus similibus conservabere.
Quantum praeterea ad habitationem pertinet, utiliter recordabere: sicut
alimenta vitae necessaria rus quidem urbi suppeditat, urbs vero consumit,
sic et ipsam vitam rusticatione frequenti, ubi taedium te minime coeperit,
plurimum augeri, sed urbano cum otio tum negotio conteri. Quantum vero
ad habitationem simul et professionem spectat, illud Orientalium astrologo-
rum minime contemnendum: videlicet mutatione nominis, professionis, habi-
tus, victus, loci coelestem influxum nolis tum in melius, tum in deterius
permutari. Daemones quoque vel commutari, vel ad eosdem aliter hic et ali-
bi nos habere Platonici iudicabunt. Daemonem vero uniuscuiusque custo-
dem astrologi cum Platonicis geminum esse posse consentiunt: alterum qui-
dem geniturae proprium, alterum vero professionis. Et quotiens professio
cum natura consentit, eundem utriusque daemonem vel certe simillimum
nobis adesse; vitamque inde nostram magis secum fore concordem atque
tranquillam. Sin autem professio dissidet ab ingenio, daemonem acquisitum
arte esse a genio naturali discordem, vitamque laboriosam atque sollicitam.
Qualis autem unicuique daemon ab ipsa generatione praesit cupientibus
invenire, Porphyrius regulam investigat ex planeta domino geniturae. Iulius
Firmicus planetam geniturae dominum esse inquit, vel eum qui plures illic
habeat dignitates, vel ex firmiori sententia potius eum cuius domicilium mox
petitura sit Luna post signum quod homine nascente iam tenet. Sed daemo-
nem non eadem regula putat investigandum, verum ex Chaldaeorum opini-
one a Sole potius aut Luna: a Sole quidem ad Lunam in nativitate diurna,
a Luna vicissim ad Solem in nativitate nocturna, ut computato inter haec
intervallo aequale spatium peragas ab ascendentis gradu descendens, et in
quem terminum desinis animadvertas. Cuius enim stellae est ille terminus,
eiusdem esse daemonem arbitrantur. Summatim vero a domino geniturae


pagina successiva »
 
p. 372