BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Valerius Flaccus, Gaius - Argonautica » Ficino, Marsilio De vita - p. 376

Ficino, Marsilio

De vita


ex musco, sic ex bono boni nonnihil exhalat in proximum, ac saepe perseve-
rat infusum. Mirificus autem foret coetus trium felicium vel duorum inter
se mirabiliter redundantium. Memento denique effrenatos et impudentes et
malignos ac infelices procul fugere. Hi namque malorum pleni daemonum
vel radiorum malefici sunt, et tanquam leprosi pestilentesque non solum tac-
tu nocent, sed propinquitate etiam et aspectu. Sane propinquitas ipsa corpo-
rum animatorum putatur esse contactus propter efficacem vaporum exhala-
tionem foras a calore, spiritu, affectu manantem. Maxime vero pestilens erit
flagitiosorum familiaritas atque crudelium, si verum fuerit post vegetalem
vitam mense Iovis, id est secundo, nobis infusam, deinceps mense Martis,
id est tertio, sensualem animam infundi perturbationibus mancipatam. Sic
enim qui perturbatione feruntur, Martis pleni Martiali contagione propin-
quos inficiunt. Contraria vero ratione consuetudo frequens contiguumque
commercium cum felicibus excellentibusque, ut diximus, prodesse mirifice
consuevit. Apollonium Theaneum ferunt Ephesi deprehendisse senem, sub
cuius figura lateret daemon, qui sola praesentia totam civitatem peste con-
taminabat. Quantum vero Socrates multis praesentia sola profuerit, Xeno-
phon et Plato testantur.

Qua ratione litterati cognoscant ingenium suum,
sequanturque victum spiritui consentaneum.
Cap. XXIV


Quoniam vero litterarum studiosis loquor, recordari unumquemque volo
litterarum amore captum imprimis se esse Mercurialem; praeterea So-
larem, quatenus ipse Mercurius est Solaris. Atque haec communis his om-
nibus est conditio. Proprie vero praeter naturam Mercurialem quisquis elo-
quii gratia, lepore, dignitate, venustate pollet, Apollinem in se agnoscat et
Venerem. Qui ad leges vel naturalem communemque philosophiam est pro-
pensior, non ignoret Iovem se habere patronum. Sed qui ad secretissima
quaeque curiosius perscrutanda penitus instigatur, sciat se non Mercurialem
solum esse, sed Saturnium, sub cuius etiam principatu sunt omnes in quovis
studio usque ad finem seduli, praesertim in rebus aliis negligentes. Denique


pagina successiva »
 
p. 376