BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Averroes - In De divinatione per somnum » Ficino, Marsilio De vita - p. 382

Ficino, Marsilio

De vita


per utimur — sed rectius modo dixissem: semper utuntur, nam ipsa mihi Ve-
nus est Diana.
Quid item de victu dicemus? Nonne licebit et proderit sub felici sidere
tum autumno vinum, tum indies panem epulasque conficere? Ac si nequea-
mus in his praeparandis aspectus siderum expectare, expediet saltem ascen-
dentes accipere, vel aliter angulares Solem, Iovem, Venerem atque Lunam.
Sic enim omnia, quibus utimur, feliciter affecta coelitus feliciter nos affici-
ent. Hactenus te video absque controversia concessurum, nisi forte dicas ita
vitam nostram nihil fore aliud quam perpetuam servitutem. Ad haec ego sub-
iciam frustra mortales cumulandis pecuniis et honoribus servituros, quibus
sunt perpetuo mancipati, nisi interim diligentia physica dies vitae sibi plures
accumulent. Aut igitur soli Deo serviant, quod quidem est potissimum, aut
si cui praeterea servituri sunt, vitae tum validae, tum longae potius quam
pecuniis honoribusque vanis indulgeant. Concordes ergo sumus.
Sed numquid vel domos fundabunt temere, vel infaustas habitabunt? Ubi
contagiosa quaedam calamitas aedificii ferme sic inficit habitantem, ut vene-
nosus pestilentiae vapor etiam ad biennium in pariete servatus, qualis etiam
ex epidemia latens in veste, diu postea utentem inficit incautum atque per-
dit. At postquam hic in vestium incidimus mentionem, prohibebisne, pie
pater, in veste conficienda, vel primum induenda spiraculum Veneris dili-
genter aucupari, quo quasi Venerea facta vestis, similiter prospera quadam
corpus et spiritum afficiat qualitate? Nonne medici vetant vulpium pelles,
agninas probant? Non aliter forte sidus indies quasi nascentes vestes afficit
quam semel ab initio natas. Vestes quidem et cetera artis opera certam a
sidere qualitatem accipere, Thomas Aquinas in libro De fato confirmat. Tu
igitur affirmabis. Infectas vero vestes utentem inficere etiam, testis est sca-
bies atque lepra. Denique si populi vitae consulis (ut opinor), ista permittes;
atque ego permissione tua consulam observanda. Sin autem eiusmodi mori-
bundae vitae curam non improbas quidem, sed negligendam mones, ego qui-
dem negligo melioris vitae fiducia fretus, ceterisque similiter consulo facien-
dum. Vale.


pagina successiva »
 
p. 382