BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De iuventute et senectute » Ficino, Marsilio De vita - p. 384

Ficino, Marsilio

De vita



Quomodo per inferiora superioribus exposita
deducantur superiora, et per mundanas materias
mundana potissimum dona.
Cap. XXVI


Sed ne longius digrediamur ab eo quod interpretantes Plotinum institui-
mus ab initio, breviter ita collige: mundus ab ipso bono (ut Plato una
cum Timaeo Pythagorico docet) quam optimus effici poterat, est effectus.
Est igitur non solum corporeus, sed vitae insuper et intelligentiae particeps.
Quamobrem praeter corpus hoc mundi sensibus familiariter manifestum la-
tet in eo spiritus corpus quoddam excedens caduci sensus capacitatem. In
spiritu viget anima; in anima fulget intelligentia. Atque sicut sub Luna nec
miscetur aer cum terra, nisi per aquam, nec ignis cum aqua, nisi per aerem,
sic in universo esca quaedam sive fomes ad animam corpori copulandam est
ille ipse quem spiritum appellamus. Anima quoque fomes quidam est in spi-
ritu corporeque mundi ad intelligentiam divinitus consequendam, quemad-
modum summa quaedam in ligno siccitas ad penetraturum oleum est para-
ta. Oleum huic imbibitum pabulum est ad ignem; ad calorem dico proxime.
Calor ipse luminis est vehiculum, ac si lignum hoc eiusmodi sit, ut igne prae-
sente fulgeat, non uratur, qualia quandoque vidimus. Iam hoc exemplo vide-
bimus, utrum vel homo vel aliud quiddam sub Luna certis quibusdam prae-
paramentis, partim quidem naturalibus, partim arte quaesitis, vitalia atque
etiam forte intellectualia quaedam bona opportune quodammodo desuper
accipere possit.
Verum quod hic ad religionem spectat discutiemus alibi, ubi Plotinus in
medium haec adducet. Quod vero ad naturales spectat influxus, qualescun-
que sint, desuper venientes, scito eos in nobis materiisque nostris ita demum
per artem comparari posse, quando fomenta nobis nostrisque ad illos natura
suggesserit, coelumque ad eosdem opportunius conspiraverit. Nonne in ipso
fetu natura, fetus ipsius artifex, cum certo quodam pacto corpusculum affe-
cerit figuraveritque hoc ipso statim praeparaumento, velut esca quadam spiri-
tum ab universo deducit? Perque hunc velut fomitem vitam haurit atque ani-
mam? Ac denique per certam animae speciem dispositionemque corpus ita
vivens dignum est praesentia mentis tandem donatae divinitus.
Ubique igitur natura maga est, ut inquit Plotinus atque Synesius, videli-
cet certa quaedam pabulis ubique certis inescans, non aliter quam centro


pagina successiva »
 
p. 384