BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alexander Aphrodisiensis - In De sensibus » Ficino, Marsilio De vita - p. 386

Ficino, Marsilio

De vita


terrae gravia trahens, Lunae concavo levia, calore folia, humore radices, ce-
teraque similiter. Quo quidem attractu secum ipso devinciri mundum testan-
tur sapientes Indi, dicentes mundum esse animal passim masculum simul
atque feminam, mutuoque membrorum suorum amore ubique coire secum,
atque ita constare; vinculum vero membrorum inesse per insitam sibi men-
tem, quae totam infusa per artus agitat molem, et magno se corpore miscet.
Hinc Orpheus naturam ipsam mundi Iovemque mundanum marem appellat
et feminam. Usque adeo mutui partium suarum coniugii ubique mundus
est avidus. Esse vero masculinum sexum feminino ubique commixtum, de-
clarat illinc quidem ordo signorum, ubi praecedens perpetuo deinceps ordine
masculinum est, subsequens femininum; hinc vero arbores atque herbae,
quae etiam sicut animalia utrunque sexum habent. Mitto quod ignis ad ae-
rem, aqua ad terram masculi vicem tenet ad feminam; ut non mirum sit
membra inter se mundana et omnes eius articulos mutuum coniugium con-
cupiscere. Quod et planetae conciliant, partim quidem mares, partim vero
feminae, praecipue vero Mercurius masculus atque femina, Hermaphroditi
pater.
Quod sane animadvertens agricultura praeparat agrum seminaque ad coe-
lestia dona, et insitionibus quibusdam vitam plantae propagat, et ad speciem
alteram melioremque perducit. Similia quaedam efficit medicus et physicus
et chirurgicus in corpore nostro tum ad nostram fovendam, tum ad universi
naturam uberius comparandam. Idem quoque philosophus naturalium rerum
astrorumque peritus, quem proprie Magum appellare solemus, certis quibus-
dam illecebris coelestia terrenis opportune quidem nec aliter inserens quam
insitionis studiosus agricola veteri recentem stipiti surculum. Quod et Ptole-
maeus valde probat, affirmans eiusmodi sapientem sic astrorum opus adiu-
vare posse, quemadmodum agricola terrae virtutem. Subicit Magus terrena
coelestibus, immo inferiora passim superioribus, ut proprias ubique feminas
suis maribus fecundandas, ut ferrum magneti trahendum, ut camphoram
acri ferventi sugendam, ut crystallum Soli illuminandum, ut sulphur et sub-
limem liquorem accendendum flammae, ut ovi testam vacuam et impletam
rore Soli elevandam, immo ut ovum ipsum gallinae fovendum.
Praeterea sicut nonnulli foventes ova, etiam sine animalibus vitam illis ex
universo conciliant, et saepe materias quasdam opportune parantes, absque
ovis manifestisque seminibus animalia procreant, ut ex ocimo scorpionem,
apes ex bove, ex salvia avem merulae similem, vitam videlicet a mundo ma-


pagina successiva »
 
p. 386