BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Seneca, Lucius Annaeus - Oedipus » Ficino, Marsilio De vita - p. 388

Ficino, Marsilio

De vita


teriis certis opportunisque temporibus adhibentes; sic et ille sapiens ubi cog-
novit quae materiae sive quales partim incohatae natura, partim arte per-
fectae, etsi sparsae fuerint congregatae, qualem coelitus influxum suscipere
possint, has eo regnante potissimum colligit, praeparat, adhibet sibique per
eas coelestia vendicat. Ubicunque enim materia quaedam sic superis expo-
sita est, sicut speculare vitrum vultui tuo pariesque oppositus voci, subito
superne patitur ab agente videlicet potentissimo a potestate vitaque mirabili
ubique praesente, virtutemque passione reportat, non aliter quam et specu-
lum imaginem repraesentat ex vultu et ex voce paries echo.
His ferme exemplis ipse Plotinus utitur, ubi Mercurium imitatus ait, ve-
teres sacerdotes sive Magos in statuis sacrificiisque sensibilibus divinum ali-
quid et mirandum suscipere solitos. Vult autem una cum Trismegisto per ma-
terialia haec non proprie suscipi numina penitus a materia segregata, sed
mundana tantum, ut ab initio dixi et Synesius approbat — mundana, inquam,
id est, vitam quandam vel vitale aliquid ex anima mundi et sphaerarum ani-
mis atque stellarum, vel etiam motum quendam et vitalem quasi praesenti-
am ex daemonibus. Immo interdum ipsos daemonas ciusmodi adesse materi-
is Mercurius ipse, quem Plotinus sequitur, inquit — daemonas aerios, non
coelestes, nedum sublimiores — statuasque Mercurius ipse componit ex her-
bis, arboribus, lapillibus, aromatis naturalem vim divinitatis (ut ipse ait) in
se habentibus. Adiungit cantus coelestibus similes, quibus ait eos delectari,
statuisque sic adesse diutius et prodesse hominibus vel obesse. Addit sapi-
entes quondam Aegyptios, qui et sacerdotes erant, cum non possent rationi-
bus persuadere populo esse deos, id est, spiritus aliquos super homines, ex-
cogitasse magicum hoc illicium, quo daemonas allicientes in statuas esse
numina declararent. Sed Iamblichus damnat Aegyptios quod daemonas non
solum ut gradus quosdam ad superiores deos investigandos acceperint, sed
plurimum adoraverint. Chaldaeos vero daemonibus non occupatos Aegyptiis
anteponit Chaldaeos, inquam, religionis antistites, nam astrologos tam
Chaldaeorum quam Aegyptiorum quodammodo tentavisse daemonas per har-
moniam coelestem in statuas fictiles trahere suspicamur. Quod significare
videtur astrologus Samuel Hebraeus auctoritate Davidis Bil astrologi fretus,
antiquos videlicet fictores imaginum fecisse statuas futura pronuntiantes.
Harmoniam vero coelestium his accommodatam esse tradit; metallum fun-
dere ad hominis pulchri formam die Mercurii, hora tertia scilicet Saturni,


pagina successiva »
 
p. 388