BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tansillo, Luigi - Canzoniere » Ficino, Marsilio De vita - p. 404

Ficino, Marsilio

De vita


gustia, quando animum ipsum motumque eius naturaliter aumplum redigimus
in angustum. Quicunque studia negotiaque pensitant examussim, et in mi-
nima quaeque semper exactissime deterunt, vitam interea suam, heu suam
vitam, clam miseri conterunt. Recte igitur Pythagoras praecepisse videtur:
cave ne quando in angustum forte cohibearis. Nihil coelo amplius, nihil est
vitalius. Angustissima vicissim terra vitam habet in mundo quam minimam.
Denique si coelo temporeque vivimus, quanto haec latius absorbemus, tanto
vivimus et diutius.
Vivite ergo lati ab angustia procul, o amici. Vivite laeti. Laetitia coelum
vos creavit sua, quam suo quodam risu, id est dilatatione, motu, splendore
declarat, quasi gestiens. Laetitia coelum vos servabit vestra. Ergo quotidie
impraesens vivite laeti, nam sollicitudo praesentium rapit vobis praesens
praeripitque futurum. Curiositas futurorum celeriter in praeteritum vos tra-
ducit. Iterum igitur precor atque iterum, vivite laeti, nam fata sinunt, dum
securi vivitis. Sed ut re vera sine cura vivatis, ne unam quidem hanc curam
sumite, qua solliciti curetis unquam, qua potissimum diligentia curas effugi-
atis. Una enim cura haec mortalibus, heu miseris, omni cura cor urit. Ne-
gligite igitur diligentiam, negligentiam vero diligite; atque hanc etiam negli-
genter, quoad licet vobis, inquam, atque decet. Haec autem non tam ut
sacerdos, amici, mando vobis quam ut medicus. Nam absque hac una tan-
quam medicinarum omnium vita medicinae omnes ad vitam producendam
adhibitae moriuntur.

XVI Septembris, MCCCCLXXXVIIII In agro Caregio
Amerigus Corsinus
De triplici vita quem tu, Ficine, libellum
Compositum in lucem mittere docte paras,
Imprimere hunc doctus gratusque Valorius ultro
Curavit, doctis pabula grata viris.
Tresque Petri binique canes cursorque Amerigus
Contendunt morsus pellere quisque feros.
 
p. 404