BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


furore teneri posse ut ita palam itaque frequenter corrumpere
scripturam auderent, quo in eam impetum facerent, non consi-
derantes codicem meum, et si interverterant nec ad me reditu-
rum sperabant, tamen ad probanda que opponebant necesse
esse proferri in medium. Sed videlicet cecus est furor nec ha-
bent scelera consilium. In ipso autem codice ita scriptum
est, qui semper inter nos veritatis erit testis: 'Borra, ut erat ex
adverso, videbat umbram quandam breve loci spatium occupantem
paulatim a medio ventre ascendentem, prout anima inferiora con-
tinenter relinquebat. Id viderit ne, an videre visus sit, an convexitas
aliqua corporis adumbraverit, fides penes oculos eius sit. Ubi ad
guctur evasit et ipsa evanuit, et rex animam efflavit.'
«O proceres, censore opus est an aruspice nobis?
Siquis rem huiuscemodi in conventu aliquo pro vera recitaret,
quot tenses esse qui in illum id dicerent:
in mare nemo
hunc abicit seva dignum veraque Charybdi
...
nam citius Cyanes et concurrentia saxa
crediderim plenos et tempestatibus utres
...
et cum remigibus grunnire Elpenora porcis?
Aut credis ista vera esse aut non credis. Si credis, stultior es
stultissimo, qui putes morientis animamconspici posse; si vero
non credis, cur fabellam historie inseris, vix dignam que ab
anicula decrepita puellis ad lucernam enarretur?
» Iuvenalis
versus contra alterum profertis, qui non modo contra eum nihil
agunt, sed ne intelliguntur quidem a vobis, quippe qui Odys-
seam non legistis. Aut credo ista, dicitis, aut non credo.
O Elpenore magis ebrii, nisi crederem, quomodo historiis
insererem? Nemo enim historiis inserit que non credit. Ego
vero credo, nec ego tantum, verum etiam rex aliique plurimi
qui de Borra audierunt; credo ergo que credibilia sunt, credo
que regi et enarrata sunt et persuasa. At que sunt ista? Nempe


pagina successiva »
 
p. 268