BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Philo Alexandrinus - De opificio mundi » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 273

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

lixa commemoratio?» Tam cito ne tibi iudicum numerus
excidit? Procul aberat, opinor, hic locus, diu verba mea non lege-
ras, ut difficile esset te illorum reminisci. At enim te excusat
quod inquis 'si memini': tanto inexcusatius, tanto insipientius
factum tuum, qui, cum possis uno intuitu fieri certior, mavis
rem committere fortune. Et alioquin quid memoria, quid
diligentia est opus? Qua ratione fieri potest ut non cernas quod
ante oculos est, quod legis, quod accusas? O admirabilem in-
sipientiam et inauditam ingenii tarditatem! Vitia orationis mee
in describendis iudicibus, que latent, deprehendere te iactas;
nomina ipsa iudicum, que a me numerantur, que ordine recen-
sentur, que in marginibusquoque rubrica notantur nescire quot
sint aut dubitare confiteris. Nec pudet te, vanitatis furci-
fer, qui cum scias a me rem breviter perstringi, tamen dicas eam
commemorari ad fastidium usque prolixe et ex Cicerone brevi-
tatis exemplum contra me proferas inquiens: «Habes exem-
plum optimum a principe artis Cicerone nostro in Pompeiana.
Sic enim dicit: 'Quod si auctoritatibus hanc causam, Quirites,
confirmandam putatis, est vobis auctor vir bellorum omnium
maximarumque rerum peritissimus P. Servilius, cuius tante res
geste terra marique extiterunt ut, cum de bello deliberetis,
auctor vobis nemo gravior esse debeat; est C. Curio, summis
vestris beneficiis maximisque rebus gestis, summo ingenio et
prudentia preditus; est C. Lentulus, in quo omnes pro amplis-
simis vestris honoribus summum consilium summamque gravi-
tatem esse cognoscitis; est C. Crassus, gravitate, virtute et con-
stantia singulari.
'
» Quam pene totidem verbis a Cicerone
persone sue et a me mee commemorentur res ipsa declarat. Ce-
terum quis accusatoris vel calumniam vel inscitiam non per-


pagina successiva »
 
p. 273