BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Seneca, Lucius Annaeus - Oedipus » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 277

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

carat, in tam atrocem casum incidisse. Dicendum potius sic
fuit: 'Dignum erat omni commiseratione spectaculum reginam,
cuius tante opes et dignitas fuerant, eo angustiarum et calami-
tatis redactam esse ut si pudicitie et honori consultum vellet,
vel per medium mare absque navis auxilio illi fugiendum esset.'
»
Antequam pro me satisfaciam, etiam atque etiam stultis-
simum cerebrum tuum, me docente, intelligas, qui ais illam
ex summo in imum delapsam, quod plane mentiris, cum nihil
admodum amississet ac ne timeret quidem amittere nisi liber-
tatem cui vellet nubendi. Sed eblandita sunt tibi verba Cicero-
nis ad Herennium, qui libri sunt delicie tue, 'Quem fortuna
paulo ante in amplissimo dignitatis gradu collocarat
' et De se-
nectute
: 'Aliquis dixerit te propter opes et copias et dignitatem'.
Adde quod ais 'si pudicitie et honori consultum vellet',
quasi integrum sit honeste femine nolle consulere sue pudicitie,
aut nisi in mare penetret sit impudica suusque honor extingua-
tur. Quis te hanc philosophiam docuit, eam cui vis affertur esse
impudicam? Nos sicut admiramur que maluit mortem sibi con-
sciscere ne vim pateretur, sic illam impudicitie absolvimus que
omnia citra mortem, immo adeo citra periculum mortis, fecit
ne violaretur. Adde quod ais illam fugisse per medium ma-
re, quod ne Polyphemo quidem, Neptuni filio, licuit dum aut
Ulyssem aut Eneam persequi vellet. Adde quod ais 'absque
navis auxilio', quod quis audivit quempiam fugere per mare
navis auxilio? Nunc respondeo emendationi. Dicere debui
'dignum miseratione spectaculum'? Erras, miser, erras. Nam
ea re inquis miseratione dignum quod illam vis ex amplissima
fortuna eo calamitatis decidisse, que si non decidit, non est
dignum miseratione. An risu? Quid ni? Cum sciamus huiusmodi
pericula, cum iis perfuncti sumus, afferre reminiscentibus quan-
dam iocunditatem. Unde Virgilius:
et hec meminisse iuvabit,


pagina successiva »
 
p. 277