BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Seneca, Lucius Annaeus - Medea » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 278

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


quod quotidianis etiam liquet experimentis. Mentior nisi
testes habeo a quibus accepi sepenumero reginam ipsam fami-
liaribus mulieribus hunc casum cum voluptate risuque narrasse.
Eamus nunc et alienam fortunam lugeamus, ex qua illi ipsi qui
perfuncti sunt rident eaque referenda capiunt voluptatem.
Atque, ut hoc confirmem aliquo non quotidiano exemplo,
audi Ciceronem cum domum suam eversam consecratamque
conqueritur: 'O rem quam homines soluti ac cura liberati ri-
dere non desinunt, tristiores autem sine maximo dolore audire
non possunt! Publius ne Clodius, qui ex pontificis maximi domo
religionem eripuit, is in meam intulit?
' Cicero in tam indigna
re de risu mentionem facit, ego in re prope ioculari ab risu
abstinebo? Et si non plane rideo, nec plane dignum risu
spectaculum dixi, ut tu solita impudentia mentiris, sed addidi
'si cui ridere in tali casu vacaret' et reliqua, per que satis tempe-
ravi risum meum multoque magis quam tu accusationem tuam.
Verum, quid ita tibi venit in mentem risum mutare in com-
miserationem? An ita facit Iustinus in tristissima Xersis for-
tuna? cum inquit: 'Ubi cum solutum pontem hibernis tempe-
statibus offendisset, piscatoria scapha trepidus traiecit. Erat res
spectaculo digna et estimatione sortis humane, rerum varietate
miranda in exiguo latentem videre navigio, quem paulo ante
vix equor omne capiebat, carentem etiam omnium servorum
ministerio, cuius exercitus propter multitudinem terris graves
erant.
' Omnino non dolentius neque miserabilius, si utrunque
casum recte estimemus, Iustinus suum locum attigit quam ego
meum, cum tantum res illa digna esset miseratione quantum
hec risu. Etiam vir verecundus et castus et tuo Panormite
similis, qui mulierum femora spectari nefas putat, adiicis: «Pre-
terea et illud odiosum quod reginam usque ad femora suc-
cinctam facis. Quanto enim honestius erat hanc partem opticere
quam exprimere turpe est!
» Non dicam quod noctu, quod


pagina successiva »
 
p. 278