BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aretino, Pietro - La cortigiana » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 281

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


homo vere ridiculus, quasi ego initiatus sim et illa cum sacer-
dotibus cantare solitus, et eo magis ridiculus quod ipse hoc
quod obiicis admittis, inquiens: «Magistrum te grammatice
profiteris et hec ignoras? quod ex illo videtur sumptum. Tu ma-
gister in Israel es et hec ignoras? Sumptum, inquam, non ex
particula, ut ego feci, sed omnino.» Et tamen non quasi in
parte, sed quasi in tota oratione peccarim, totam emendare co-
naris cum ais: «Experiri libet hoc loco an possim eloquentiam
tuam equare, qua te omnibus prestare putas. Ego sic dicerem:
'Bernardus cui paulo ante propter opes et copias et popularem
gratiam Sicilia parebat, toto corpore perfusus ac pene imbri
enectus, miserando conspecto ex tenebris in lucem producitur'.
»
Stultitiam hominis singularem! Dum aliunde quid suffure-
tur, quantum id apte fiat non laborat. Superius, ut ostendi, non
quia res postulabat, sed quia elegans sibi videbatur, ex Cicerone
verba mutuatus est. Idem nunc facit: nam eiusdem sunt
auctoris verba exque eodem quarto ad Herennium libro, sed,
ne aliena viderentur, parte mutata: 'Sulpicio cui paulo ante
omnia concedebant
' et reliqua. Itaque verba Ciceronis sunt
optima illa quidem, sed, quia buie rei non competunt, fiunt, te
recitante, deterrima. Ego dixi velociter et expedite 'Bernar-
dus modo Sicilie regulus', tu 'Bernardus cui paulo ante propter
opes et copias et popularem gratiam Sicilia parebat': que verba
omnia ambitiosa, affectata, redundantia, preter id quod impro-
pria sunt. Quid enim magis improprium quam parere homines
propter gratiam popularem, cum gratia sit favor, studium amor-
que populi qui opem auxiliumque ferre solet, non parere? Ego
'educitur e profundo lacu obscuraque testudine', tu 'e tenebris
in lucem producitur', nihil inquiens de situ loci nisi quod esset
obscurus; ego quod lacus, quod profundus, quod cameratus, tu
quod in lucem, quod falsum est: non enim ad solem apertumque
productus est. Ego 'veste, capillo, toto corpore madenti',
tu 'toto corpore perfusus': plus est madentem esse quam per-


pagina successiva »
 
p. 281