BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 2 Cor » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 282

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


fusum et per singulas partes exprimere quam semel totum di-
cere. At enim addis 'et pene imbri enectus'. Transeo quod prius
'perfusum' quam 'imbrem' nominas: quomodo imbre enectus
est quem imber non tetigit, nec pluvia, sed aqua pluvia que per
cadurcos in lacum defluxerat? tantumque abest ut aqua enectus
ut nihildum lesus fuerit et si, collo tenus succrescente aqua,
prope erat ut summergeretur. Ego 'et hoc, quod vix credi-
bile videatur, ex pluvia', tu, pro hac arguta sententia, posuisti
'miserando conspecto' sive 'conspectu' (nam per o scriptum
est), quod addere stultum fuit, cum hec verba istum locum
precedant: 'qui miseranti similis propere succurri imperavit'.
«Proxima nocte de tertia vigilia, summisso fune, Bernardus,
caligis ad genua complicatis, nulla amictus tunica, demittitur, cu-
stode, ut validius conturbaret miseri consilium, urgente ad descen-
dendum, tanquam anxius esset ne fuga deprehenderetur
. Nec minus
hic artem et eloquentiam desidero, homo desertissime, hui,
disertissime dicere volui. Primum quod supervacua narras.
Quid enim necesse est abs te memorari utrum caligas laxas ad
genua haberet, an ligulis contentas? et utrum veste amictus es-
set, an linea tantum tunica? Ubi brevis debes esse longus es,
verborum non necessariorum multitudine, quod est contra artis
precepta de brevitate.
» Paulo post de brevitate, ut promisi,
satis faciam. Disertum me esse, etiam cum contumelia, negas.
Cur ita? Quia dixi 'nulla amictus tunica', quod tu mutas 'amic-
tus veste', quasi hec duo nomina multum differant, que quidem
ii qui Aristotelis transferunt λώπιον καὶ ἱμάτιον nihil differre
volunt. Sed ut differant, cur 'tunicam' sentis interiorem esse,
quam 'subuculam' vocamus? quasi vestis esse illa non possit,
dicente Horatio:
Nocturnam vestem maculant.


pagina successiva »
 
p. 282