BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius - De locis affectis » Augustinus, Aurelius - De civitate Dei » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 284

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


vel impudentissime vel stolidissime mentiris, cum carceris cu-
stos non simularet misericordiam (quam tu disertissimus scy-
tharum vocas 'pietatem', qui est amor in deum, in parentes, in
patriam, in pignora, sive, ut Cicero ait, iustitia adversus deum),
sed ob acceptam mercedem simularet se illum velle ex carcere
emittere; ego 'ut validius conturbaret miseri consilium': horum
tu nihil significas. Adhuc, omni conatu, vel unius loci apud
me, quem indisertum appellas, vim elegantiamque assequi ne-
quisti: adeo si mee sententie ac tue in illa Critolai libra que ab
Homero sumpsit originem appendantur, mee desidant, tue ut
inanes ac leves in aerem leventur.
«Cuius turpitudini hicquoque cumulus accessit ut cum ad
transitum notorum atque honestorum virorum faciem vellet averte-
re, prohiberetur, ne illis posteriora ostenderet
. Et idquoque abs te
peccatum est superabundantia et turpitudinis commemoratione.
Satis enim erat id dicere: 'Cuius turpitudini hicquoque cu-
mulus accessit quod in eum modum fune illigatus erat ne a
pretereuntium aspectu ora posset avertere'.
» Que nam hic
verborum redundantia, quam tu disertissimus 'superabundan-
tiam' vocas? Sed de brevitate et longitudine mox. Ego 'ad tran-
situm notorum hominum atque honestorum', tu nude 'a pre-
tereuntium aspectu': tollis que tolli non oportuit, sed que tollis
aliis supples 'quod eum in modum fune illigatus erat'; hec
plura sunt quam que tollis verba et vere redundant, cum paulo
ante dixissem: 'Ita totum diem retibus involutus ac plane irretitus,
tanquam Mars in adulterio Veneris, ridiculum simul ac miseran-
dum plurimis spectaculum fuit.' Sed preter redundantiam
sermonis, num idem quod ego aut ea cum gratia dicis? Ego
dixi illum prohibitum faciem avertere, ne posteriora ostenderet,
tu hoc solum quod ora non posset avertere, non reddita causa
cur non posset, quippe nisi ob hanc quam reddidi causam po-
terat. Vides ut omnia que tollis male tollis, que addis male addis,
que mutas male mutas. Nam quod me turpiter locutum


pagina successiva »
 
p. 284