BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 285

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


vis, quia posteriora nominavi, nimirum facis ex consuetudine
male sibi consciorum, qui ob id sunt severiores ne si liberius ac
simplicius agant, fateri videantur turpitudinem suam; unde
Horatius:
Ut qui condurti plorant in funere dicunt
et faciunt prope plura dolentibus ex animo
.
Etenim deiquoque, demum hominum posteriora legimus.
XI Venio nunc ad tertiam invectivam.
«Nam ubi ad ianuam pervenit, ex equo delapsus, ante ipsam
ianuam genu posuit, iterum ad aule hostium, tertio ad fores con-
clavis in quo rex illum excepturus sedebat, postremo ad pedes regis
dextramque eius amplexatum exosculatumque ori suo admovit oscu-
lumque mutuum dedit
. Huiusmodi vitium superiore libro com-
misisti quod quidem est contra brevitatis preceptum. Nam quod
dicis 'ante ipsam ianuam genu posuit, iterum ad aule hostium,
postremo au pedes regis', id tribus verbis expediri potuit: 'ubi
ad regem venit, ad eius genua procubuit', aut sic 'ad eius genua
se summisit'. Nec illudquoque magis necessarium scitu erat
quod dicis illum exosculatum et amplexatum dextram regis ori
suo admovisse, cum hoc de more inferiorum sit, eorum maxime
qui alieno parent imperio, regum dextras osculari
». Accipe,
magister eloquentie quid meliores preceptores sentiant de bre-
vitate narrationis. Cicero De oratore: 'Narrare vero rem quod
breviter iubent, si brevitas appellanda est, cum verbum nullum
redundat, brevis est L. Crassi oratio; si tum est brevitas, cum
tantum verborum est quantum necesse est, aliquando id opus


pagina successiva »
 
p. 285