BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Respublica » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 39

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


bri Ferdinandi', id est 'gesta Ferdinandi', sive 'ea que gessit ille
et antequam rex esset et factus rex'. Nam historie etiam
gesta dicuntur quia in eis gesta continentur, ut siquis legens
Livium nihil intersit an gesta Romanorum se legere dicat, an
historias Romanorum. Verum ineptum sit pluribus ad ineptias
respondere.
«Europam tertiam orbis terrarum esse partem fere traditum
est, eamque Africa haud multo maiorem quam Asia minorem
. Ma-
gistrum te grammatice profiteris et ignoras hoc latine dici non
posse; ut enim dicimus Tesar quam Pompeius felicior fuit', sic
dici necesse est, si infinito uti volumus quod ante se quartum
casum postulat, 'Dico Cesarem feliciorem fuisse quam Pom-
peium'.
» Aut ego tardus sum, aut mei Aristarchi dormi-
tant. Quid enim attinet de infinitivo et accusativo loqui? Ad
hec quid simile vestro exemplo cum verbis meis? Preterea nihil
aperte reprehensionis affertis. Id tamen significare videmini
uno mihi comparativo fuisse utendum, ut uno vos usi estis in
emendando. At Priscianus non vetat duo committi compa-
rativa in suo precepto, utens hoc exemplo: 'Tam iustior quam
felicior Eneas Hectore fuit
'; qui si dixisset 'Tam iustior Paride
quam felicior Hectore fuit Eneas', nihil admodum a superiore
forma recessisset, quale fuit illud nostrum, quod paulo post
sequitur: 'Petrus multo maior ceteris fuit, tanto minor Maria
quanto maior Helianore sororibus.' Quem locum si proba-
vistis non reprehendendo, et hunc probatum vobis ira necesse
est. Qui nequaquam insolentior modus loquendi est quam ille
quem idem Priscianus eodem in loco affert pro exemplo Cice-
ronis in Philippicis: 'Quis interpretari potest, impudentior ne,
qui in senatu, an improbior, qui in Dolabellam, an impurior,
qui patre audiente, an crudelior, qui in illam miseram tam
spurce, tam impie dixeris?
', aut ille Livii: 'Eo magis ruere in


pagina successiva »
 
p. 39