BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Fragmenta » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 289

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

abs te prius ostendi oportuit, ne rex avaritie simul et iniustitie
iure accusari posse videretur.
» Istud et ego satis abundeque
ostendi et sua sponte credibile est et pluribus ostendi non opor-
tebat quam ipsius regis oratione. Verum quis te docuit, circum-
specte solersque orator, cum proponas de coniectura, rationem
reddere de qualitate? Cur enim prius ostendi a me vis oportuisse
scisse illum vires patrimonii sui et qui illud iniuste invasissent?
Nempe ut credibile esset eum de spoliatoribus suis esse con-
questum: hoc ad coniecturam pertinet. At nisi hoc osten-
dam videri ais id illum avare iniusteque fecisse: hec ratio non
coniecture est, sed qualitatis. Age vero, ut sequar absurditatem
rationis tue et tibi de qualitate respondeam, quid mea si ille
avare et, quod supervacuo addis, iniuste fecit? Nunquid pane-
gyricum an gesta qualiacunque scribo Ferdinandi? Et
tamen quid est cur ille possit ex verbis meis iure accusari? Nem-
pe quia ais: «Quis vero dicat eos qui emerant iniustos posses-
sores esse?
» Egregia ratio et iurisconsultis probanda: ut quisquis
emerit, quoquo modo emerit, suum sit. An ignoras cui in rem
competat actio et cui rei vendicatio? Consule ius civile et intel-
liges quantopere erres. Nec prodest tibi quod Ciceronis
verba mutueris, licet ea tuo more corrumpas: «Rex meam pe-
cuniam habeat, ego rem suam nullam habeam?
» An eadem causa
est eorum qui rescissa lege, qui rescisso iureiurando (nam de
rege nemini licere que regni sunt emere sancitum est), qui etiam
parvula mercede aut nulla, aut usuris sortem superantibus, aut
rapina, aut furto patrimonium regis suum fecere, et eorum de
quibus sic Cicero ait: 'Tabule vero nove quid habent argumenti
visi ut emas mea pecunia fundum, eum tu habeas, ego non ha-
beam pecuniam?
'? Transis post hec de gravissima causa
ad levissimam, de iure patrimonii regii recuperandi ad mode-
stiam sermonis: «Preterea presente comite Lune, cui commi-
nare videbatur tali querimonia, nequaquam sapientis regis vi-


pagina successiva »
 
p. 289