BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Philo Alexandrinus - De opificio mundi » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 291

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


tertio fuit dicendum, quod, ne intelligi posset orationem, ante
legitimum finem precidisti.
«Sed aiunt eum qui creatus est rex posse sibi suapte auctori-
tate tribuere illam dignitatem
. Hec est recepta hominum opino...
Magnam pre te fers hoc loco prudentiam, primum qui non vi-
des te longius progredi quam oporteat et a suscepta narratione
de equestri dignitate disputando divertere, quod est contra
brevitatis preceptum.
» Neque ex materia digressus sum, et
si digressio appellanda, certe brevissima est, et si longior foret
atque frequentior, id in historia fieri permittit ars, non quidem
ista cuius totiens mihi precepta decantas (quanquam ne ista
quidem vetat), sed altior illa atque perfectior, de qua superius
dixi. Volo hic reprehendere quod proximo libro nolui,
tanquam tunc parum apertura, quod 'pre te ferre prudentiam'
male accipis, cuius significatio est ipso ore ac tacito vultu fateri
aut certe non negare animi affectum habitumque, interdum
ipso genere verborum, ut Cicero in Oratore: 'Ac fortasse ceteri
tectiores, ego semper me didicisse pre me tuli
' et in Philippicis:
'Tamen ei me debere pre me semper tuli'.
«Secundo autem loco, eam dignitatem vituperas que
semper magno in honore fuit, nec eam modo dignitatem, sed
etiam veteres a quibus instituta est contemnis. Taceo explana-
tionem que qualis sit nemo non videt.
» Demus, ut quia
dixi 'hanc dignitatem, si hoc nomen meretur', eam a me vituperari!
Unde probas magno fuisse semper in honore et a veteribus in-
stitutam? Quibus nam veteribus? An miles ille gloriosus apud
Plautum itemque alius apud Terentium huiusmodi fuit? Sed hec
apud Grecos externosque. Quid apud Latinos? Num Camil-
lis, Fabiis, Scipionibus, num denique Cesaribus hec dignitas
cognita fuit? Quid Iustinianus (cuius temporibus romanum va-


pagina successiva »
 
p. 291