BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Disticha Catonis » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 292

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


cillabat imperium)? Num in iure veteri enucleando, num in iis
que addenda existimavit ullam de istiusmodi militum dignatio-
ne facit mentionem? Num ceteri, qui scriptum aliquid relique-
runt? Et non pudet vos qui vetera posse videri vultis, af-
firmare hanc tunc, si placet, dignitatem extitisse? Quod autem
explanationem culpatis, nullo certo vitio obiecto, facitis pro
more ingenioque vestro, presertim quod nunquam disceditis a
libris Ciceronis ad Herennium scriptis, vix, ut ipse auctor fate-
tur, Cicerone dignis.
XII «Disposita itaque re familiari conditoque testamento, oc-
clusis hostiis ac fenestris domus, extincto igni, sedentibus in pavi-
mento uxore et filiabus, prosequentibus aliquantulum collegis ac
ceteris velut damnatum destinatumque spectantibus ac miserantibus,
ad regiam pergit
. Credo nunquam preceptum ullum de iis que
ad brevitatem narrationis pertinent videris, tam frequenter in
eo peccas: de quibus, si nihil unquam traditum esset, tamen
(siquid valeres ingenio) iudicares ista superflua esse que narras.
Quid enim oportebat sciri utrum condito testamento an secus,
utrum occlusis fenestris an apertis, utrum extincto igni an
excitato, utrum sedentibus uxore et filiabus in pavimento an
stantibus in balneo, is de quo loqueris ad regem se contulerit?
»
Dii deeque, quacunque ex materia facti, bene faxint tibi,
belle preceptor! Tam graviter prudenterque me admones ut a
magistris meis, qui me nihil scire docuerunt aut potius dedocue-
runt, recedam, Cicerone, Quintiliano, Plinio. Verum, ut fatear,
hoc mihi vitium est ut nunquam me prolixitatis accuses quin
prolixius mea verba repetere libeat. Itaque sequitur: 'Iam
magis ac magis tumultus invalescebat, iam vulgus passim fremere
audiebatur, et se invicem acuebant, nec exhortatores ex primoribus
usque deerant.' Quare, mi preceptor, animadverte quid agas:


pagina successiva »
 
p. 292