BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Col » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 293

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


cum me breviorem esse vis, longiorem reddis. Illudquoque
velim me edoceas, cur in rebus que nec due, nec contrarie sunt,
dicas 'utrum', quasi non possent alio in loco esse ille femine
quam aut in pavimento sedentes, aut in balneo stantes.
«Preterea quis credat tantum terrorem et metum huic
homini iniectum, quoniam ab rege vocaretur propter tumultum
a plebe excitatum, presertim a quo ille abfuisset?
» O te vino
ligustico temulentum! Propter tumultum ne excitatum hic voca-
tus ab rege est? An propter hunc vocatum tumultus excitatus
est? qui esset princeps senatus, ut ex verbis apparet que modo
repetii. Edormi igitur (ut Cicero in Antonium inquit) crapulam
et exhala. Quid ergo metuebat? Nempe ne se, qui pro sua
dignitate causam publicam et defenderat adversus regem et
defensurus erat, ille, ad terrendum contumacem populum,
mulctaret atque interimeret, quod adeo regibus usitatum est ut
frequentius a mortibus quam a minis incipiant. Ideoque
stulte subiicis: «Num ad leonem, num ad tigridem ibat?» O
rerum imperitum! Quid irato truculentius rege, quem populi,
quem nationes, quem armati exercitus tremunt? Sed video,
ut es religiosus, fame regis caveri vis, inquiens: «Non vides
regem truculentie ac feritatis abs te latenter accusari, qui erat
humanissimus? Quomodo plus timoris et desperationis osten-
dere potuisset si regem occidere vel erodere conatus esset?
»
Stolide, qui tibi putas bene cedere mendacium! Unde
probas illum fuisse humanissimum? Hoc tu, ut me refelleres,
finxisti ad tempus. Ego, qui diligentissime mores Ferdinandi
regis exploravi, ita in finem libri tertii scripsi: 'In contumaces
nocentesque vehemens, sed erga eos qui allegarent necessitates, pau-
pertatem, morbum, etatem alias que misericordie causas clementis-
simus.' Sed fac minus severum. Quid ni timeat qui sciat
regem ira percitum, et se unum vocari quasi principem senatus,
ducem populi contumacis, cuius unius nece cum populo de-


pagina successiva »
 
p. 293