BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Pseudo-Dionysius - De divinis nominibus » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 295

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

acquirere volens, 'Consiliarius sum, inquit, civitatis.' 'An Cevil-
lerius?' 'Civitatis inquam consiliarius.' 'Responde an Cevillerius.'
'Respondeo quod consiliarius.' 'Responde quod rogo, nam alium
quam Cevillerium intromittere iussus non sum.' 'An me intromit-
tas, an excludas in tua est manu. Ego consiliarius unus, sed pro
omnibus sum, ideoque parvi refert interrogare de nomine.' Hec
cum ille ad regem detulisset, 'Aperi, rex inquit, Cevillerio: ex per-
tinacia enim se Cevillerium esse confitetur, et contumaciam qua
mecum usurus est, in verbis que dixit hactenus prefert
'. Ecce alte-
rum errorem insigniorem tuum contra brevitatem. Nam si re-
prehendit Cicero 'qui dixit aut dicat: - Accessi ad edes, pue-
rum vocavi, respondit, quesivi dominum, domi negavit esse
-',
quanto magis reprehendendus es tu qui eadem repetis et re-
plicas sepius? Cum id dici eleganter his pauculis verbis potue-
rit: 'Ubi Cevillerius ad ianuam cubiculi pervenit, ianitor quis
esset interrogat, ille se consiliarium civitatis esse respondit; cum
autem ille nomen requireret, sepius interrogatus, nunquam se
nisi nomine dignitatis appellare voluit; tanta fuit hominis sive
constantia sive pertinacia'.
» Cur tu qui Ciceronis in rheto-
ricis affers exemplum, non alterius in libris De oratore memini-
sti? 'Ut iucunda, ut venusta, ut festiva, ut ad persuadendum
sit accommodata narratio...
distincta personis et interpuncta
sermonibus.
' At idem tibi vitium videtur in meis et in iis que
reprehendit Cicero verbis? An maius? An tantum? Per-
verse atque impudens, qui me sepius eadem repetere plane
mentiris: que ego longius etiam quam tu feceras, ubique dolo
utens, in recitando persecutus sum ut appareret a me venustati
probabilitatique servitum. Quod si tantopere tibi amica est
brevitas, qui te stupor tenet ut non intelligas non attinuisse nar-
rare accessum ad ianuam, interrogationem, responsionemque


pagina successiva »
 
p. 295