BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Rm » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 300

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


proque non malo ducere quantacunque se iactura, infamia,
iniuria affici, dum sciat se illa indignum, cum soleat hoc ipso
acerbitas doloris increscere quod iniuste patimur (ut apud
Quintilianum: 'Innocentia opus est ut miserum faciat dolor'),
sicut e diverso decrescere quod iuste (ut in eodem loco apud
eundem: 'Nescit profecto, nescit quantam patientiam paret
merori, quantum animo membrisque rigoris inducat quod pa-
tiaris agnoscere
'). Hoc nihil ne cogitari quidem dici ve stul-
tius potest, nisi quod sequitur: «Precipue si ei qui patitur non
liceat eam indignationem iure repellere.
» Si non licet iure
repellere, quo pacto indignitas est? Et tamen quis est qui infa-
miam, dedecus, turpitudinem que iure ac merito patiatur, non
propulsare studeat? que a quocunque illata, cum gravia sunt,
tum vero ab iis a quibus minime decuit. Ideoque rex queritur
talia quedam a populis suis, quasi ad hoc incumbentibus, pati.
Multa mihi suppeditaret oratio si stolida hominis verba exagi-
tare pergam.
«Fac igitur reges sapienter et iuste loqui ac dicere que
illis convenientia et decora sint, si vis laudem ex scriptis tuis
assequi.
» Si non omnes reges sapientes et iusti fuerunt, quomo-
do omnes sapiens ac iusta decet oratio? licet hec oratio tam sa-
piens ac iusta est quam tu iniquus et fatuus.
«Que facta sunt narrari oportet quo ordine facta sunt.»
Quid attinet hic de ordine loqui? tam et si non eodem semper
quo gesta sunt ordine narrantur.
«Que vero dicta, ab historico componi possunt.» Egre-
gium preceptum, ut semper in orationibus mentiamur: quod
quia tu semper facis, vel voce vel scriptis, reris id aut consuetum
aut equum ceteris facere.
«Sed quis expectet regem abs te moderatum et iustum in-


pagina successiva »
 
p. 300