BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plutarchus - De Alexandri Magni fortuna aut virtute » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 308

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


cant, quod pedibus non verbis sententiam dicerent.» Hac
ego oratione regem ceterosque cum persuasissem, Panormita,
quo apertius imperitiam suam pertinaciamque indicaret, unum
tantum testimonium pro se attulit ex Quintiliani Declamationi-
bus
, edoctus id a conterraneo quodam, illius auctoris studioso,
dicentis: 'Pedibus, manibus ivimus in sententiam necessitatis'.
«Opinor, inquit, ambulabant manibus interdum, levatis in altum
pedibus, aut pedibus simul et manibus, veluti quadrupedes.»
Hec et huiusmodi cavillatus, ubi finem fecit et rex cum re-
liquis in me oculis animoque conversus esset (loquebar autem
ego litterate, Antonius illitterate), «Debuerat, inquam, quod bo-
ni advocati est, Antonius infirmare testimonia mea, idest ad
suum intellectum exponere; sed eum videlicet excusat quod
infirmare adversarii testimonia non solum boni advocati est,
sed etiam bone cause, qualis antoniana non est: ideoque a seriis
ad ioca transfugit. At ego in eius testimonio ostendam non
eum sensum quem ipse vult esse, sed meum. Quintilianus iccir-
co prius nominavit pedes, cum fere priores nominentur manus
(ut apud Terentium:
Quem ego credo manibus pedibusque obnixe omnia facturum
et in eadem Andria:
Ego, Pamphile, hoc tibi pro servitio debeo conari manibus pedibusque),
quod prius est pedibus in sententiam ire quam manibus.
Imus autem in sententiam manibus, non levatis in sublime
pedibus aut in morem quadrupedum officio pedum fungentibus:
sed, quomodo Xenophon ait, cum milites loco discedere non
possent, iussi sunt qui sententiam orantis probarent manus
tollere, quod instar erat itionis in sententiam pedibus, quoniam
pro pedibus quibus itur manibus fungebantur, et ideo χειρο-
τονεῖν
apud eos dicitur eligere, a tendendis manibus in signum
approbationis. Atque ut idem ex auctore latino probem,


pagina successiva »
 
p. 308