BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Valerius Flaccus, Gaius - Argonautica » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 309

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


ait Flavius Vopiscus in Aureliani vita: 'Hec interrogati plerique
senatores sententias dixerunt, quas longum est innectere. Dein-
de aliis manus porrigentibus, aliis pedibus in sententiam eunti-
bus, plerisque verbo consentientibus conditum est senatus con-
sultum
' et iterum in eiusdem vita: 'Pedibus in sententiam transi-
tum faciens ac manum porrigens.
' Hoc modo Quintilianus
inquit de populo frequenti, qui ex omni sexu et etate constabat,
cum fame laboraret, eos qui pedibus in sententiam ire non pote-
rant manibus isse, quas porrigebant ad declarandam animi vo-
luntatem.» Omnes mihi hec locuto palam assensi sunt testa-
tique idem fieri solere hoc tempore, cum alibi, tum vero in re
militari. Et Antonius, ut victus ac damnatus, obmutuit, cum
respondere et appellare tam nequiret quam vellet. Atque
eo tacente addidi: «Quia de discessione dixi, dicam breviter de
divisione sententie. Est in senatu sententie divisio quotiens in
sententia plura continentur ut tota nec probari nec improbari
queat ideoque iubetur in partes dividi, ut de singulis consultetur.
Hoc si neget Antonius, probabo, non exemplis modo, sed etiam
preceptis.» Sub hec cum ille ad convicia erumperet, rex utrun-
que silere iussit. Hoc est ad quod ego, rege volente ac causa
postulante, ut loquerer inductus sum. Quod sequitur, ad id me
adversarius provocavit. Interrogatus Panormita a scholastico
quodam qui sensus esset tertii illorum quatuor apud Iuvenalem
versuum:
Arpinas alius Volscorum in monte solebat
poscere mercedes alieno fessus aratro,
nodosam posthec frangebat vertice vitem,
si lentus pigra muniret castra dolabra
,
respondit Marium solitum frangere vitem a vertice, hoc est ab
imo, cum nodosior erat ferro quod dicitur dolabra. Hac
responsione tanquam non contentus scholasticus, forte nobilem
et genere et litteris virum Franciscum Salimbenum idem illud
interrogat (ita enim ab utroque post nostram controversiam


pagina successiva »
 
p. 309