BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Boccaccio, Giovanni - Decameron » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 41

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


quod nomen 'homines' significat, cum locorum nominibus con-
fudit? Quod ego non facio, qui linguam hominum cum ipsis
hominibus misceo. Ceterum, ut hanc pecudem doceam,
exempla repetam ex Elegantiis, ubi de hac re trado precepta:
'Tu maiorem laudem assecutus es patre tuo tuisque maioribus,
quasi laus tua sit maior quam tuus pater et non potius quam
patris laus'. Virgilius:
Non secus ignipotens, nec tempore segnior illo.
Cicero: 'Maiorem opinione omnium cepi dolorem', quasi maior
sit dolor quam opinio et non potius quam ille dolor quem om-
nium opinio fert me habere: quod sermonis genus habet ne-
scio quid plus latinitatis et elegantie. Et tu, perversissime, vis
me qui sic locutus sum minus latine locutum.
«Quibus ob spero potiundi oppidi hactenus parcitum erat.
Nunquam ulla ratione abduci a pertinacia tua poteris quin per-
stare in eo velis ut 'parco', 'parcis', contra Prisciani auctoritatem
et omnium veterum ac iuniorum usum, 'parcitum' supinum
faciat, cum a 'parsi', 'parsum', a 'peperei' vero nullum oriatur
supinum.
» Immo vero tu nunquam poteris abduci neque
a pertinacia quin auctoritatem Hieronymi arte et analogia ful-
ctam nullam putes (nam Prisciani, ut ostendi, nulla est), neque
a temeritate, qui mihi libertate doctos consulendi de hoc voca-
bulo interdicis, supra quod solitam notam aspexisti que te ab
ista temeritate retinere debuerat. Nunc postquam tibi re-
spondi, te invicem interrogo. Quid opus fuit addere 'tua'? quasi
possim abduci ab aliena pertinacia. Quid etiam addere 'quin
perstare in eo velis'? quasi non satis esset 'abduci a pertinacia
poteris, qui perstare in eo velis'. Cur etiam Priscianum sequi
malueris dicentem: 'Quanto iuniores tanto perspicaciores' quam


pagina successiva »
 
p. 41