BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Basilius Magnus - Homiliae in Hexaemeron » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 311

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


vero mihi veniebat in mentem ita Plinium reliquisse scriptum:
'Gaudet frigidis sorbus sed etiam magis betulla gallica. Hec
arbor mirabili candore et tenuitate, terribilis magistratuum vir-
gis, eadem circulis flexilis
'; et Plautum, qui nonnunquam ul-
meas virgas vocat quibus servi cederentur: quodam loco lictores
et genus virgarum nominat, sed in servo flagellando a domino,
non autem magistratus iussu, inquiens:
Lictores duo, duo viminei fasces virgarum;
et siqua sunt alia exempla). Tum Antonius: «Haud ita est,
inquit, sacra maiestas: ex certa virge ille arbore fiebant. Hoc
perquam pauci et prope nulli sciunt ac res in primis digna scitu,
vel propter historiarum notitiam, vel quia versus Iuvenalis elo-
quentissimi poete aliter nequit intelligi: quales plurimi alii sunt,
quos cum a nemine intelligi viderem, multo labore desuadavi
ut intelligerem et alios docerem.» Et cum multis sibi verbis
fecisset audientiam, prorsus, quasi de Laurentio victo triunpha-
ret, subiicit versus atque exponit, inquiens: «Ex vite virge erant,
hoc est ex sarmentis que sunt vitium virge: ex quibus fasces con-
sulares fiebant quibusque delinquentes, qualis fuit Marius, ver-
berabantur» et alia plura. Ubi peroravit, et si videbatur om-
nibus vere dixisse, tamen sive arbitrantes aliquid a me verius
dici posse, sive cupientes ut aliquid responderem, saltem illi as-
sensurus, tanquam non habentes pro certo nisi ego id confirmas-
sem, in me omnes (et ego iam me ad respondendum parabam)
conversi sunt miroque cum silentio prestolabantur quid in con-
trarium (ita enim videbar) dicturus essem. Atque ego:
«Absurdum sit, inquam, optime rex, arbitrari virgas fascium
consularium ex sarmentis fuisse et fasces vitem vocari solitos,
quasi una vitis fuerit aut spoliata sarmentis aut illis dependenti-


pagina successiva »
 
p. 311