BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Dt » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 313

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


Hunc Scevam centurionem fuisse et commentarii Cesaris et
Valerius et auctores alii multi testantur. Plinius libro XIV:
'Quid quod inserta castris summam rerum imperiumque con-
tinet, centurionum in manu, vitis et opimo premio tardos ordi-
nes ad lentas perducit aquilas atque etiam in delictis pene ipsam
honorat?
' Martius iurisconsultus Diggestorum libro unde-
quinquagesimo, de re militari: 'Is qui centurioni volenti se ca-
stigare restiterit, si vitem tenuit, militiam mutat, si ex industria
fregit vel manum centurioni intulit, capite punitur.
' Hec
cum ab omnibus summa cum approbatione essent excepta, An-
tonius nihil hiscere in contrarium ausus est, iandudum peni-
tentiam in vultu preferens quod me lacessisset. Nec tamen un-
quam, cum se offert vel minima occasio, lacessere omittit. I nunc
et dic cur eum interloquar, sive, ut ais, interpellem, quem ipse,
quem rex, quem cuncti qui assunt non tacere compellunt: nisi
velim in conspectu regis procerumque non apparere idque ini-
mici demerendi gratia. A quo si he cause non subessent,
optimo iure possem expetere ultionem quod inter legendum me
sepe carpsisset, ut alios multos, «Hoc, inquiens, nescivit Leo-
nardus, in hoc erravit Guarinus, hoc male tradidit Gasparinus,
hoc ego docui Carolum, hoc ignorat Laurentius.» Ali-
quando cum in gratiam redissemus et lecturus Livium a me
permulta doceretur adessemque legenti fautor, semel apud in-
fantem Petrum, bis apud regem dixit 'in sacra ago' pro 'in sacra
facio' lapsum esse Aurispam. At quem virum? Nempe et sicu-
lum et amicum et preceptorem suum: de quo ille a conterraneo
quodam qui interfuerat edoctus litteris questus est. Ceterum
absentes rarius, me vero presentem, etiam cum familiares es-
semus, malignissime momordit, prius quidem clanculum, po-
stea autem apertius.


pagina successiva »
 
p. 313