BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Pseudo-Dionysius - De divinis nominibus » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 319

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


nec auctor emendatione operis sui, nec rex vero librorum intel-
lectu. Sepe enim sinceritate carebat codex, nonnunquam male
ipse accipiebat lector: quorum utrunque cum emendarem, pro-
fecto et de auctore atque studiosis bene merebar et gratam rem
admodum regi ceterisque faciebam. At cur non alibi quam
in publico faciebam, inquies? cur non Antonium premonebam?
Quasi vero ad eum ipse docendi gratia ire debuerim: venisset
ad me, quesisset, rogasset, nemine audiente, nemine rescituro.
At non ferebat id eius stomachus. Quid, meus hoc stomachus
ferebat? Discat ergo cum rubore in aperto quod domi discere
noluit, aut desinat incessere ne incessatur. Hoc itaque est
quod Panormite dolet, quod nunc illius verbis Fatuus accusat,
dicens: «Cantantem in compitis nemo est qui interpellet, nemo
qui maledictum arguat. Tu doctissimum hominem de seriis
ac maximis rebus legentem interrumpes.
» Hoc apud multos
Antonius ipse conquestus est ne possit negare se ista aut scrip-
sisse aut dictasse. Nemo, inquis, cantantem in compitis
interpellat: et si nulla comparatio est inter eum qui ex superiore
loco clamitat et eum qui inter consessores librum exponit, ta-
men non dicam me id aliquando vidisse et circulatoribus fuisse
reclamatum, sed Ciceronem ita scribere: 'Poeta si versus syllaba
longior aut brevior fuerit exsibilatur, exploditur.
' Tu poeta non
in syllaba, sed in toto versu peccans, non exploderis? non
exsibilaberis? non saltem te patieris admoneri? Athenis si
orator in accentu peccasset, ab universo protinus cetu corrige-
batur: unde admiranda illa Demosthenis astutia, qui in causa
Ctesiphontis interrogavit auditores utrum eis videretur Eschi-
nes esse hospes Alexandri an mercenarius, idest μίσθωτος,
accentu qui esse debebat in ultima syllaba mutato in primam;
auditores tanquam non consulto, peccantem ut corrigerent,
recto accentu dixerunt μισθωτός. Tum Demosthenes ad ad-
versarium conversus, inquit: «Audis que dicunt», quasi illi non
ipsum emendassent, sed de Eschine ut mercenario respondis-


pagina successiva »
 
p. 319