BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Timaeus Locrus - De natura mundi et animae » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 43

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


Dolus an virtus, quis in hoste requirat?
Neque enim solum que scripta sunt non legit, sed etiam que
sunt scripta non legit, ut eodem tempore adiiciat et demat. Nam
sic scriptum erat: 'Ut dimidium regni, qua parte ad hostes obiec-
tum est, velut fiduciarium ditioni ac procurationi Ferdinandi cedat.'
Imitatus enim sum Titum Livium qui ait: 'Nabidilleam Lace-
demoniorum tyranno velut fiduciariam dare ut victori suo resti-
tueret
' et rerum Cesaris commentarium: 'Paratam omnem mul-
titudinem esse, confectam tedio puelle fiduciario regno, domina-
tione crudelissima Ganymedis
' et iterum: 'Obstrictum fide,
eoque esset officium legati, qui fiduciariam operam optineret
';
et in iure civili: 'Fiduciaria tutela' et in Caii Institutionibus: 'Fi-
duciarius pater' et in Sententiis Pauli: 'Res fiduciaria'. Sed
quia de iure civili fecimus mentionem, quis C. Aquilius aut
Sulpicius aut Scevola alius ve qui his successerunt iurisconsul-
torum tam scite ac perfecte diffinire te docuit: 'fiduciam pro
animi fortitudine usurpari a sanis', idest a tui dissimilibus? An
cum imperator in militibus, negociator in pecuniis, mulier in
forma fiduciam habet (sicut tu in mendaciis qui sunt milites tui,
in furtis que sunt pecunie tue, in dolis que est formositas tua)
animi fortitudinem habere dicetur? Minime. Quia maior etiam
sine his, quam cum his fuerit animi fortitudo. Nec tu fortis
fuisti, qui tantam fiduciam habuisti in tua malitia nunquam co-
dicem meum in manus meas reversurum. Pleo etiam quod se-
quitur, ut ad tuum ordinem redeam, eadem fiducia depravasti.
VII «Res primo prospere ire, neminem predatoribus cum armis
obviam se ferre, pastores et eos raros ad primum incursum diffu-
gere
. 'Ne hoc quidem tacebit Parmeno'. Est enim maximum
vitium et puerilis error. Que enim per nominativum casum ef-


pagina successiva »
 
p. 43