BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Bacchides » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 354

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


Itaque ignarus ex iis que cum Hanibale legatis suis convenis-
sent
. Vos emendatis 'legati sui', quod nec fuit emendandum
et sic emendare grammatica vetat.
Nec te nec exercitum tuum norim si, a quo tot acies romanas
fusas stratasque sciam, ei facile esse dicam opprimere populatores
nostros vagos sine signis palatos quo quenque trahit quamvis vana
prede spes
. Opinor legendum: 'nec te, nec exercitum tuum
norim nisi' vel 'ni a quo tot acies' et reliqua.
Si modo, quos ut socios haberes dignos duxisti, ad id indignos
iudicas quos in fidem receptos tuearis
. Vos emendatis 'nisi quos
modo ut socios haberes', cum sic fuerit emendandum: 'si modo
quos ut socios haberes dignos duxisti, haud indignos iudicas
quos in fidem receptos tuearis'.
Exercitum esse non in agrum hirpinum sociorum ve. Opinor
legendum 'exercitum misisse'.
Sed quid inter Capue Nucerieque fortunam interesset ipsos
prope in medio sitos Nolanos scire; nolo minari que capte urbi ces-
sura forent
. Vos emendatis 'nolle' pro 'nolo', ego 'ominari' pro
'minari'.
Romam vos expugnaturos, siquis duceret, fortes lingua
iactabatis. Enim minor res est: hic experiri vim virtutemque volo
.
Opinor legendum 'en minor' vel 'en nunc minor res est'.
Sed Nolanis etiam per clamorem favores indicem accen-
dentibus ardorem pugne
. Vos emendatis 'favorem invicem accen-
dentibus', ego 'favoris indicem', ut apud Ciceronem Pro Ra-
birio
: 'Quin comprimitis istam vocem, indicem stultitie, testem
paucitatis
'.
Taurea, verbis ferocior quam re, 'minime sis, inquit, can-
terium in fossa'
. Vos emendatis 'minime scis', cum eodem modo


pagina successiva »
 
p. 354