BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Homerus - luogo non identificato » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 45

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


scribat libro quarto in Sententiis: 'Lege Cornelia testamentaria
tenetur qui testamentum quodque aliud instrumentum falsum,
sciens, dolose scripserit, recitaverit, subiecerit, suppresserit,
admoverit, resignaverit, deleverit
'; nam hoc tu meum vel in-
strumentum, vel testamentum saltem falso doloseque recitasti.
Atque iterum ait: 'Qui rationes, acta, libellos, album proposi-
tum, testationes, cautiones, chirographas epistolas, sciens, dolo
malo in fraudem alterius deleverit, mutaverit, subiecerit, sub-
scripserit, falsi pena coercetur
'; huius tu criminis manifestus
es. Ut hoc loco falsarius, ita in sequentibus ineptissimus extitisti.
«Tubicines autem cum fremitus hostium ac tumultum misceri
cepisset
. Ego semper hic 'tumultus' masculino genere legi, tu
vero ubi hoc 'tumultum' reppereris nescio: sed illud magis puto
somniaveris.
» Cur tute ipse, diligentie magister, in eo ex-
emplari quod recognovisti et manu tua emendasti, quod nunc
penes me est, te licet invito, non emendasti illud in quarta in-
vectiva, sive tuum, sive librarii vitium: 'Mihiquoque persua-
deo quamvis multa correpserim
'? cum scribendum fuerit 'cor-
rexerim' illudque a 'correpo' veniat, hoc a 'corrigo', nisi pro
'corripuerim' posuisti 'correpserim'. Verum hic forte magis
abs te ipso peccatum est quam a manu oculoque erratum. Que-
ramus aliquid similius nostro. Inquis in secunda invectiva: 'Mi-
serando conspecto
'. Ubi abs te invicem quero, ubi gentium
'conspectum' generis neutri inveneris? Aut, si masculini vis
esse, ubi secunde declinationis? Quam inscitiam, et si inscitus
es, cadere in te non existimo, sed librarii incuria accidisse, aut
forsitan tua, duntaxat errante manu oculoque, non animo, que-
madmodum interdum lingua fit. Quod non modo cuilibet
frequenter usu venit, sed etiam Ciceroni legimus accidere soli-


pagina successiva »
 
p. 45