BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Physica » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 359

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


Murum ab imo ad summum crebris cubitalibus caveis aperuit,
per que cava pars sagittis, pars scorpionibus ex occulto petebat ho-
stem
. Legendum est 'cavis', cuius nominativus est cava, idest
foramina, ut apud Plautum in Menechmis:
Etiam nunc concede audacter ab leonino cavo
et Cornelium Celsum in vuu: 'Deinde totum id cavum, sicut in
fistulis dixi, usque ad os excidendum
'; quanquam apud Co-
lumellam, si tamen vera scriptura est, reperitur genere mascu-
lino: 'Deinde cavum quem feceris surculo opturato'.
Sed postquam ab Hippocrate occupate Syracuse erant, pro-
fectus Carthaginem aditusque ibi et a legatis Hippocratis
. Vos
mutatis 'aditus' in 'accitus', quasi non sit multo satius illum
fuisse aditum a legatis quam accitum.
Quod ubi Hennensium principes, iam pacti cum Himilcone
de proditione presidii, animadverterunt nulli occasioni patere, pla-
cuerat agendum: urbem arcemque sue potestatis aiunt debere esse,
si liberi in societatem, non servi in custodiam traditi essent Romanis.
Itaque claves portarum reddi sibi equum censent
. Opinor mutan-
dum unum verbum 'placuerat' in duo 'palam rati'. Sequitur-
que:
Ad ea Romanus se in presidio impositum esse dicere ab im-
peratore suo, claves portarum et custodiam arcis ab eo accepisse,
que nec suo, nec Hennensium arbitrio haberet, sed eius qui com-
misisset presidium. Decedere apud Romanos capitale esse et nec
liberum etiam suorum eam parentes sanxisset. Marcellum haud
procul esse
. Hoc vos emendare non estis ausi, ne Petrarcha qui-
dem. Ego sic opinor emendandum: 'presidium' sive 'presidio


pagina successiva »
 
p. 359