BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Diogenes Laertius - Vitae philosophorum » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 365

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

igitur Ti. Gracchum cum videor concionantem in Capitolio vi-
dere de M. Octavio deferentem sitellam
'. Fit autem 'sitella'
a 'situla': nam et apud Plautum in Casina coniectio sortium in
situla fit; nisi volumus alio vocabulo emendare quo utitur idem
Cicero ubi ait: 'Cum L. Saturninus legem frumentariam de
sernissibus et trientibus laturus esset, Q. Cepio qui per id tem-
poris questor urbanus erat, docuit senatum erarium pati non pos-
se largitionem tantam; senatus decrevit, si eam legem ad popu-
lum ferat, adversus rem publicam eum videri facere. Saturninus
legem ferre cepit, college intercedere, ille nihilominus cistellam
detulit. Cepio, ut illum contra intercedentibus collegis adversus
rem publicam vidit ferre, cum viris bonis impetum facit, pontes
disturbat, cistas deiicit.
' Quare dubium est an 'cistella' scribi
possit, quod fit a 'cista'. Sed quomodo cistula una dicitur et
cistule multe, si eadem significatur res? Verum, ne hic agamus
pluribus, 'situlam' nunc legendum puto, siquis volet 'cistel-
lam' legat, me non repugnaturo.
Cum in eo parum presidii esset, turbande rei causa publicani
per vacuum in summoto loco irruperunt, iurgantes simul cum popu-
lo tribunisque
. Opinor sic emendandum: 'publicani per vacuum
vi summoto eo cuneo' vel 'vi summoto inde cuneo irruperunt'.
Postumius vadibus datis non affuit. Tribuni plebis vocaverunt
plebesque scivit
. Opinor legendum 'tribuni plebem rogaverunt'.
Ea comitia novus pontifex M. Cornelius Cetegus habuit. Res
ingenti certamine petiverunt, M. Fulvius Flaccus, qui ante et bis
consul et censor fuerat, et T. Manlius Torquatus, et ipse duobus
consulatibus et censura insignis, et Licinius Crassus, qui edilitatem
curulem petiturus erat
. Manifestus est error ex precedenti litte-
ra t: nam 'tres' legendum est, non 'res', quod miror a nemine
animadversum.


pagina successiva »
 
p. 365