BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De generatione et corruptione » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 377

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


sus non est, huius non parva scientia eius lingue, sed nulla di-
cenda est. Quid, insane, ais eadem et negas et per invidiam
malivolentiamque contraria te loqui non sentis? contraria qui-
dem et tamen ex utraque parte mendacia. Nam nec ignoro
grecas litteras neque illarum ita parum peritus sum, quod pro-
bant cum alie translationes mee, tum duodecim libri de colla-
tione Novi Testamenti. Rursus, neque inter grecos, ut tuo voca-
bulo utar, latinisso, cum hic nulli greci sint, nisi unus aut alter,
neque inter latinos me ostento, ut testes sunt libri mei, in quibus
sane modestus, sicut in omni vita, cum nunquam me aliis, ne
inferioribus quidem, preponam, nihil cuiquam adverser. In-
terdum in colloquiis adversus invidos atque optrectatores, qua-
les vos estis, plusculum mihi vendico. Nam si dixi 'duo milia
rerum cognitione dignarum', sive, ut tu calumniaris 'ceteris
ignotarum', non tamen scripsi, quod fecit etiam sine reprehen-
sione Plinius, viginti milia rerum cura dignarum in ipso opere
scribens se collegisse, que mihi cura in rebus tenuioribus non
fuit. '  Pauperis est numerare pecus', qualis tua fuit enume-
rantis aliena peccata: nam et dixisti regi et in libris notasti
numerum erratorum meorum, quod ego in te nec velico facere
(est enim persona mea indignum), nec possim, quia tua sunt
innumerabilia peccata. Nec tamen inficias eo, ut vere, sic for-
titer dixisse me, nonnulla esse ibi ceteris ignota. Quid enim
contra vos facerem malignos? et qui me ab aliis laudari non si-
nitis quemque non vultis ulla in parte equari magnis nostre


pagina successiva »
 
p. 377