BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Herodotus - Historiae » Aristoteles - Metaphysica » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 380

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


dicam'. O vere cerebro comminuto! Totam hanc quatuor invecti-
varum, quasi totidem ventorum, procellam propter hanc ver-
borum contumeliam excitasti? Quam contumeliam tu convicia
vocas, ego probavi lenissimam propulsationem esse atrocissime
iniurie. 'Ut etiam aliquid de me dicam': velis nolis, nullam tibi
factam esse, nisi hanc, licet tua perfidia expressam, confiteris
iniuriam. Nam cur ceteras non exequeris? cur omittis, ne saltem
videaris iniuste mihi tantopere irasci? 'Ut etiam aliquid de me
dicam'
hoc aliquid nihil est
ut ille apud Terentium inquit, nec aliud quam indicium te pro
aliis, non pro te defendendo, in aciem descendisse. 'Ut etiam
aliquid de me dicam': nimirum hoc gravissimum debet esse de
quo solo tacere nequisti; atqui id ita leve est ut te homine levis-
simo prope sit levius. Quare cum tres sint in iure civili capi-
tis diminutiones, quartam (si per iurisconsultos licet) addamus,
que sit plus quam maxima, appellemusque cerebrosam capitis
diminutionem propter Bartholomeum Fatuum, qui, ut Calpur-
nia improbissima femina, causam dedit.
«Repastinationem dialectice et philosophie edidi, que
laurentiana appellatur, que anteponenda est omnium dialectico-
rum et philosophorum scriptis.
» Si istuc ego scripsi, quin lo-
cum profers? Dixisse autem, quo me teste convinces? Idem de
ceteris locis ubi nullo testimonio niteris dictum sit.


pagina successiva »
 
p. 380