BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


esse libidinis quod ignoret? Ceterum ea que tu ex tua consuetu-
dine tuaque natura mentiris fuisse tam multa, non iactantie sed
retundende iniquorum meorum impudentie proposuisse me
testis est libellus meus ad summum pontificem scriptus, qui a
plurimis transcribitur. Etiam facetus esse voluisti Iuvenalis
versibus:
ede quid illum
esse putes, quemvis hominem secum attulit ad nos:
grammaticus, rhetor, geometra, pictor, aliptes,
augur, schoenobates, medicus, magus, omnia novit
.
His versibus contra plurium artium peritos in sue impe-
ritie velamentum Antonius uti solet, hoc solum de se ausus
dicere 'poeta sum', qui qualis poeta sit hinc datur intelligi quod
versum poete male recitat in verbo 'geometra' spondeo in tro-
cheum mutato. Sequitur: «Quid illa tua in disputando per-
tinacissima contentio, que tanta est ut nullis unquam rationibus
te vinci sinas, nunquam alicui cedas, omnes mortales te uno
virtute et sapientia inferiores ducens?
» Crederent tibi fortas-
sis aliqui me in disputando pertinacem esse, nisi te hac ipsa in
re adversus me probasses fatuum esse. Pertinax in disputando
ego sum: si adversus te me talem vis esse, non est pertinacia
adversus fatuos, sed fatuorum, qui, cum rationis sint inopes,
non possunt a susceptis persuasionibus ulla ratione revocari;
sin adversus alios, ipsi nihil tale obiiciunt. Certe rex, iisdem
illis diebus (testor Ioannem Olzinam primum secretariorum qui
mihi pro leto quodam nuntio rettulit) apud multos hanc mihi
laudem dedit me non minus leniter, placide, moderate quam
docte ornateque disputare. Quod, ut passim glorier, non magis a
moribus habeo quam a natura, ut ex ipsa mea et oris et sermonis
verecundia (quod secus in vobis est) apparet. Quid enim


pagina successiva »
 
p. 384