BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 2 Cor » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 385

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


vultu et sermone Panormite impudentius? Quid tuo durius?
Sicut ex ipsaquoque voce: nam quantum tua est obsoleta et
amara, Panormite ingrata et sordida, tantum mea, ut alii mihi
narrant, dulcis, mansueta, vocalis. Tu, tu semper es contentio-
sus et pertinax, ut ostendi, tu cerebrosus inopsque rationis et
mentis. An tu compos mentis es qui, de pertinacia locutus, tan-
quam diversam rem subiungis: «Quin etiam si intelligis
alienam sententiam meliorem esse quam tuam, tamen ea est
pervicacia tua ut malis in opinione tua impudentissime persiste-
re quam errorem tuum atque inscitiam confiteri
»? Facis ut
amicus quidam tuus solet, qui in iurgio statim ea crimina quo-
rum sibi conscius est alteri obiicit, ne postea sibi ab illo obiecta
credibilia videantur. At quam belle subdis verba Ciceronis:
«Quod quidem a sapientia dissidet plurimum»! quasi quis possit
in hoc propter similitudinem decipi, quod Cicero de vitio dixit
imitante virtutem, Fatue: qui eo usque vesanie progrederis
ut ne a levissimis quidem obiiciendis temperes, inquiens: «In
ede sacra libellum grece scriptum legis spectante populo, ut
vulgo grece doctus esse videaris.
» Ita opinor, ritu sacerdo-
tis, in omnium conspectu lego! Vide quam spectante populo,
cum ne tu quidem inspexeris: nam latinequoque scriptus est.
Quid, non idem facit in eodem templo communis amicus Mi-
chael Palma, preceptor panormitanus? Quid, non, ex eadem in-
sula, vir nobilis Ludovicus Saccanus in eodem libro? Est autem


pagina successiva »
 
p. 385