BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tommaso d'Aquino - De unitate intellectus » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 386

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


psalterium, quod nemo latinum sine mediocri saltem grecarum
litterarum peritia intelligat. Que causa mihi est ut dum oro sciam
quod loquor: atque utinam hebream linguam plane nossem ut
secundum hebraicam et veritatem et vocem psalmos edicerem
et quidem in edibus sacris! Nam ubi commodius? Panormi-
ta melius, qui nunquam ad eucharistiam movere precationibus
labra a diligentibus notatus est raroque caput adaperire, quan-
quam, si fas est, in hoc accipienda excusatio ne calvitium puellis,
quarum se amatorem facit, ostendat, quarumque, siquid apud se
orat, hoc solum deos deasque et precipue Venerem orat, ut lepi-
dissimam quanquam et, ut eius verbo utar, maxime mollicellam
convertat in pusionem, quod apud poetas Telethusa de filia nup-
tiarum die dicitur impetrasse. Quid ni credam hoc eum ora-
re? qui ait hoc posse contingere, multas enim puellas in mares
esse mutatas; qualis nuper Caiete illa vicina eius, quam et ipse
novi, que post duodecimum annum quam nupserat rediit in ma-
rem. Talem uxorem, siqua fides iuranti est, longe habere mallet
quam quamlibet aliam. Atque post multa redis ad impu-
dentiam inquiens: «Quanta vero impudentia sis, quamvis ex
superioribus satis declaratum sit atque omnibus notum, tamen
hoc unum abunde testatur quod, quamvis sepius apud regem
et alios plerosque clarissimos viros tuorum pueriliuin circa la-
tinitatem errorum convictus fueris, tamen non erubescis quo-
tidie eodem reverti et de iis que leguntur disputare cum magno
astantium risu, quorum alius te ut imprudentem, alius ut im-
pudentem, alius ut temerarium et insanum increpat, femine
impudice persimilis que, amissa semel pudicitia, ore, ut dici
solet, pro clipeo utitur. Nec mirum:
nam quis
peccandi finem posuit sibi, quando recepit
eiectum semel attrita de fronte pudorem?


pagina successiva »
 
p. 386