BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Respublica » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 390

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

historiam de Tarquiniis non satis scisse deblaterans.» O
rabiosam caniculam, nusquam an verum loquar consideras, sed
id demum quod ardua aggrediar criminaris: quo turpius est te
bonas, ut significas, causas, non rationibus, sed conviciis defen-
dere? An videtur tibi fieri non posse ut in historia Livius
lapsus sit? Tacebo de ceteris; audi quid in Aureliani vita scribat
Flavius Vopiscus: 'Neminem scriptorum quantum ad historiam
pertinet non aliquid esse mentitum. Proderem in quo Livius, in
quo Salustius, in quo Cornelius, in quo denique Trogus manife-
stis testibus convinceretur.
' At forte mentiri voluerunt. Id
ego non puto: ibi certe mentiri Livius noluit ubi notatur a Ser-
vio dicente: 'Nam quod Livius dicit de Albano rege Tiberino
Thybrim dictum non procedit, ideo quia etiam ante Albam
Thybris dictus invenitur.
' Cur non idem mihi quod Servio
licet? Non debes igitur, vir deterrime, quod mendacium in Li-
vio deprehendi audaciam carpere, sed ingenium admirari. Ego
quem debui honorem habens ut gravi, ut eloquenti, ut prudenti
historico, colligo non habere exitum eius supputationem ut Su-
perbus Tarquinius Prisci filius fuerit. Ac preter inexpugna-
bilia que illic attuli argumenta, hoc testimonium, cuius mihi
illa scribenti non venit in mentem, adiicio, quod et illic adiiciam,
Lucium Florum, qui Titi Livii abbreviator putatur, simpliciter
tradidisse Superbum Prisci nepotem, que multorum ante Li-
vium fuit opinio.
«Boetiumquoque, eruditissimum virum, mordere ausus
es, illum de predestinatione male sensisse arguens.
» Lau-


pagina successiva »
 
p. 390