BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Historia animalium » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 393

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

rare satis est'; vel totam sententiam, licet et hoc verborum
ignoratione contingat, ut edictum illud pretoris: 'Glandem que
ex illius agro in tuum cadit, quominus illi tertio quoque die
legere auferre liceat, vim fieri veto. Glandis nomine omnes
fructus continentur.
' Que sententia hec est ut due partes sint
illius in cuius agrum glans cadit seu fructus pendet, tertia illius
ex cuius agro; est enim 'quoque' nomen, non coniunctio, ut in
Elegantiis latius. Et tu sperabas me damnatum iri quod
Bartolum impugnassem. En plura addidi mea sponte eius
generis crimina: hec apud recta iudicia laudem merentur, non
vituperationem. Quo magis stultum est quod ais: «Ab iis
qui legibus operam dabant discerptus fuisses, nisi te ex tempio
quodam elapsum et mori velle clamitantem Antonius Panormi-
ta, eius intercursu, ex illorum manibus eripuisset.
» Antoni
miles gloriose, qui tam impudenter te iactas assidue, ego hoc
feci? Ego illud dixi? An non mihi et Catoni tunc inimicus eras
et ad nostrum usque discessum fuisti? Quod si istud verum
esset, redissemus in gratiam. An tu maioris quam ego
auctoritatis, immo ullius? An non illa certatio fuit rectori iuri-
studentium cum rectore philosophantium, quod egre ferret il-
lum cum omni caterva philosophorum complectentem me, quasi
posthac suarum partium futurum quod contra diversam factio-
nem scripsissem, et ipsis insultantem? Nam tu quid ibi facere
poteras, nisi dolere tanti me fieri, ut qui hostem philosophorum
me appellarant, ii, iam nulla de me accepta satisfactione, quod
ad se transissem triunpharent, alteri sic egre ferrent? Nebulo,
sedata illa rixa, quid amplius secutum est nisi alterius partis
tacita indignatio, alterius aperta letitia? At quam venuste,
cum hoc dicis, coheret oratio! Nam quisquis elapsus ex loco est,
is eripi qui potest? aut quomodo in rerum natura cadit quenque


pagina successiva »
 
p. 393