BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Gorgias » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 48

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


nium citas et voce uteris, cum sit oculis opus. Siquidem
exhibenda sunt vetera exemplaria quibus, si emendate in ceteris
scripta sunt, in hoc fidem habeamus: quorum ego multa vidi
et fere omnia cum mea opinione facere. Adeo his diebus Vir-
gilii decem exemplaria vetuste littere inspeximus, in quibus erat
cum in istis ipsis versibus, tum in ceteris scriptum p littera.
Et tu, mendacio patre genitus, audes mihi inculcare exempla
tanquam tecum facientia. Confutatis obiectis, ostendam
tibi, magister sapientissime, si sine p scribendum sit 'tento',
aliam longe meliorem reddi potuisse rationem que sese ingerit
oculis nostris, tibi uni velut ceco obscuram. 'Tendo' certe facit
'tentum', unde 'tentigo', familiare Panormite nomen, et 'ten-
torium' et eius composita, 'intendo', 'intentum', unde intenti
nervi vel cithararum vel arcuum; 'extendo', 'extentum', ut Vir-
gilius:
et siquem extenta plagarum
quatuor in medio dirimit piaga solis iniqui
;

'contendo', 'contentum', unde apud Ciceronem: 'Contenta
voce dicendum
'; 'pretendo', 'pretentum', ut Virgilius:
pretentaque litora velis;
'ostendo', 'ostentum', unde 'hoc ostentum'; 'portendo', 'por-
tentum', unde 'hoc portentum'; cum haud dubie 'intineo', 'ex-
tineo', 'pretineo', 'ostineo', 'portino' non dicitur. Erit igitur
'tento' a 'tendo' et ab eius compositis sua derivativa 'intento',
'pretento', 'ostento' et siqua sunt alia, que a 'teneo' venire non
nisi simia dixerit. Astipulatur huicquoque analogie verbi
ipsius significatio. Qui enim tentat quasi manum tendit aut
aliam corporis partem in id quod experiri vult et exquirere. He
mihi rationes cum forent probe note, melior tamen ea visa est
que probat hoc verbum per p scribendum, quam probabo non
qualibus tu exemplis. Etenim qui temptant quodammodo tem-
nunt, audendo, experiendo, nec refugiendo, quod ipsa exempla
tua et cetera omnia confitentur: temptare enim prelia et aditus


pagina successiva »
 
p. 48