Valla, Lorenzo
Antidotum in Facium
et similia prope est contemnere harum rerum periculum. Et
si nonnihil fortassis ab origine sua obliquatur significatio, ut
fit in 'tracto', quod a 'traho', in 'nuto', quod a 'nuo', in 'delecto',
quod a 'deligo' venit. Sed exempla rem magis patefacient,
quibus distinguentur frequentativa a 'temno' et 'tendo', vel
potius a 'temno' et 'teneo', de quo nostra est controversia. Pli-
nius, De naturali historia, libro nono: 'In eodem genere coclee
aquatiles terrestresque exserentes se domicilio binaque ceu cor-
nua protendentes contrahentesque. Oculis carent ideoque corni-
culis pretemptant iter.
' A 'tempto' hoc verbum componitur et a
'temno' venit, non a 'tendo', quia cornicula pretenduntur, non
iter. Quintilianus: 'Vestigia plura semper errantium que
non valent suspensis pretemptatisque gressibus librare corpus.
'
Gressusquoque non pretenduntur, sed pedes ut faciant gressus.
Et hec de 'temno' et 'tendo'. Audi apertius de 'temno' et
'teneo'. Horum alterius compositum 'retino' facit frequentati-
vum 'retento', cuius aperta significatio est, ut apud Virgilium
pars corpore tarda retentat
.
Qualis nequaquam est in illo Ovidiano
Officioque pedum nymphe contenta duorum
erigitur metuitque loqui, ne more iuvence
mugiat et timide verba intermissa retemptat
.
Et iterum:
Concidit et digitis morientibus illa retemptat
fila lyre casuque fuit miserabile carmen
.
Addis alia magis inepta.
«Supter dextrum femur
. 'Supter' per p enuntias, quod per
b apud veteres scribitur et apu eruditos etatis nostre,
»
Quos tandem veteres? Eos ne quos superius ementitus es? At
in eorundem libris lego 'optinet', 'optutus' et similia et in mul-
tis 'suptus'. Ergo non aliter apud veteres scribitur, licet tu,
pagina successiva »
p. 49