BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius (Pseudo) - Catalepton » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 51

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


mirum videri, quid est quod me illius preceptum sequentem ac-
cuses, quem plurimi sequuntur, ut vetusta auctorum exempla-
ria indicant, si modo sequuntur hunc et non prius ita scriptita-
batur? Et Priscianus cum ait 'scribo', 'nubo' similiaque mutare
b in p in supino, euphonie gratia, velit nolit, idem debere fieri
in ceteris confitetur, cum non plus loci habeat euphonia in 'scri-
ptum', 'nuptum' quam in 'optineo' (quo exemplo Quintilianus
utitur) aut in 'supticeo' (quo ego sum usus). Nam quod ais
de Caius, Cneus, Amurca, fatua ratio est, quoniam de scribendi
differentia agimus, non de proferendi. Nemo enim negat ista
aliter proferri ac scribuntur, ut apud priscos etiam 'gemma',
cum videlicet g littera carerent. Hic autem constat sic pronun-
tiandum esse ut scribitur: at quomodo sit scribendum, id est in
controversia. Ego Quintilianum sequens dicentem magis audire
aures illud p et sic scribendum quicquid ut sonat, preter illa
vetusta, ut Caius et Cneus, per p, ut pronuntio, sic scribo, quod
tu negas esse faciendum: immo pariter negas et ais adversarium-
que accusas et purgas in eadem re, quod nunquam fando est co-
gnitum, calumniator et prevaricator. Quod tamen mihi
causam scienti minime mirum est. Scripserat enim hic contra
me cum p 'supter' 'supticeo'que scribentem, nulla Quinti-
liani mentione habita: quid ni? quem nunquam legit eoque
nusquam eius alibi meminit. Is locus, cum eum Zonibus Tauro-
menitanus vir bonus et litterarum amator, qui Invectivas, ro-
gatu auctorum, ad Ioannem Olzinam attulerat, me tunc Rome
agente, legeret, illi notatus est ab adolescente quodam, quem
ego, Romam proficiscens, per manus Ioanni tradideram, alla-
taque Quintiliani auctoritas ex libro primo; ab illo enim, quod
ab his reprehenderetur, pro arte tradi meque hoc preceptum u-
bique servare. Et Olzina se et precepti meminisse et usum in
scribendo meum agnoscere confirmavit. Hec ubi Fatuus


pagina successiva »
 
p. 51