BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 2 Cor » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 52

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


accepit, nec tollere reprehensionem volebat, ne perperam re-
prehendisse videretur, et me vulnerare duobus ictibus in 'supter'
et 'supticeo' cupiebat et tamen tollere stultitie sue testimonium
necesse habebat. Tandem fecit quod malivolus, quod pertinax,
quod fatuis solet: iratorum infantium ritu, maluit inutile telum
iacere in longe positum hostem, quam continere. Addidit itaque
Quintiliani, ultimo loco, mentionem et in illo ipso codice qui
legebatur, ad marginem, ut multi viderunt qui etiam sine
adiectione viderant. At enim Priscianus hoc tradit. Nun-
quid te, quod illum imitere, reprehendo, ut tu me, quod Quin-
tilianum, ut ostendi? Quod si de facto utriusque nostrum vis
diudicari, uter maiorem in grammatica sequatur ducem, sic
habeto Priscianum vix idoneum esse qui sit Quintiliani, velut
Agamemnonis, aut Achillis, aut Aiacis Diomedis ve, aut Hecto-
ris auriga, plusque hunc artis grammatice, dum oratorem in-
stituit, per transitum aperuisse quam ex suo ingenio illum
omnibus suis libris, omni suo studio, omni sua etate.
VIII «In cervicibus suis imminentem. Male usus es ablativo
casu: non enim hic locus imminet in capite meo, sed capiti meo
dicimus, si grammatice loqui volumus.
» Ergo et Livius male
usus est parumque grammatice, qui ait libro XXIII: 'Non castris
metuens sed ne urbis prodende occasionem nimis multis in
eam imminentibus daret.
' Idem libro XXV: 'Hanibal non Ca-
puam neglectam neque ut in tanto discrimine desertos volebat
socios, sed prospero ex temeritate unius romani ducis successu
in alterius ducis exercitusque occasionem imminebat.
' Ergo
non per solum dativum sic loquimur, sed etiam per accusativum.
Accipe nunc etiam per ablativum. Idem libro XXXIII: 'Nam
Thaumagi a Pileis sinuque Maliaco per Lamiam eunti loco alto
siti sunt in ipsis faucibus imminentes quas Coecle vocant.
'
Neque ab hoc differt illud Ciceronis in primo De natura
deorum
: 'Itaque imposuistis in cervicibus nostris sempiternum


pagina successiva »
 
p. 52