BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 53

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

dominum, quem dies et noctes timeremus.' Cuiusmodi multa
sunt verba, quod genus 'hereo' (Virgilius:
herent parietibus scale
et tamen Curtius: 'Herebat in tergis fugientium victor' et Li-
vius: 'Et herente in ipsis visceribus utemur bello'), 'incumbo'
(Virgilius:
incumbite remis;
Cicero: 'Pergite adolescentes et in hec studia in quibus estis
incumbite
'), 'adsum' (Quintilianus: 'Adfuisse Ciceronem huic
cause invenio
'; M. Tullius: 'Adfuit in his omnibus preliis Do-
labella
'), 'ascribo' (idem in Rullum: 'Illum sibi collegam ascri-
bentis
'; at Pro Archia: 'Cum fuerit in aliisquoque civitatibus
ascriptus
'). Hec autem ideo rettuli ut intelligat hic qui me gram-
matice admonuit tale loquendi genus, quod ipse veluti insolens
admiratur et corrigit, usitatissimum esse.
«Excitabatur machina, duo de viginti carris imposita, pro-
ceram scalam sustinens
. Tu qui grammaticus es et tot milia li-
brorum evolvisti, ut dicis, profecto ignorare non debuisti 'sca-
las' singulari numero non proferri, sed plurali tantum, ut 'mi-
nas' et 'kalendas' dicimus. Salustius: 'Postquam une atque al-
tere scale comminute sunt, qui supersteterant afflicti sunt
'.
»
Evolvisse multos libros, ut tu cavillaris, magis indicat, si
sapis, me hoc alicubi repperisse, ut verum est tibique monstrabo,
quam instruit accusationem tuam. Et tu hoc me vis ignorasse,
non dico quod ipse tot libros non evolvisti; non dico quod hoc
nescire non potui, qui scirem a Quintiliano sic scribi libro pri-
mo: 'Scala tamen et scopa contraque ordea et mulsa, licet lit-
terarum mutationem, detractionem, adiectionem habent, non


pagina successiva »
 
p. 53