BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Basilius Magnus - Homiliae in Hexaemeron » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 54

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

alio vitiosa sunt quam quod pluralia singulariter et singularia
pluraliter efferuntur.
'; non dico quod his verbis in Elegantiis
scripsi: 'Scala a quibusdam in singulari usurpatur. Salustius
cum aliis quibusdam ostendit pluralem tantum habere, cum
dixit in Iugurthino: - Deinde ubi une atque altere comminute
sunt scale, qui supersteterant afflitti sunt
-, non dixit una atque
altera' (ex quo credibile est vos ingratissimos homines e meis
istud fontibus hausisse); sed quod semper alibi 'scalas' plura-
liter dixi, ubi de veris scalis loquebar quibus Ferdinandus op-
pida expugnavit. Planum igitur feci non ignoratione me u-
sum singulariter 'scala', sed consilio. Quod meum consilium
tum necessitas excusat, tum ratio sublevat, tum auctoritas pro-
bat. Ego enim si huiusmodi res esset narranda cuiusmodi illa
salustiana, nimirum eodem modo quo Salustius, quo superius
ipse, dixissem. Nunc cum in speciem turris machinam descri-
berem, reformidavi pluralem vocem, ne rei occecarem intel-
lectum, presertim memor me regi scribere qui nec ita teneret
argutias lingue latine et sepenumero 'scalam' legisse; ob
eamquoque rationem audacior quod Quintilianus non tam inau-
ditum esse significat (nam audierat et legerat) quam inusitatum.
An non 'ordea' legerat apud Virgilium aliosque multos? Ne-
moque reprehendere ausus est quia ratio constaret. Eadem lege
nec ipse reprehendi debeo, si facti mei ratio constet. Nec
nullius secutus sum auctoritatem, tam et si nullum tu quidem
tanquam parum, ut nunc loquimur, authenticum reiicere potes,
qui tot milia librorum mihi lecta exprobrasti, non modo Am-


pagina successiva »
 
p. 54