BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Pseudo-Dionysius - De divinis nominibus » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 58

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


respicit, frequenter aliter quam scriptum est legit: ita mens cum
utram harum prepositionum poneret cogitabat, manus ipsa in-
ter moras deliberandi posuit utranque, quod postea oculus in
trascursu lectionis non annotavit duoque tanquam unum legit.
Sed profecto stultius hec veluti crimina reprehenduntur quam
committuntur.
«Gnave acta opera. Licet grammatice regula 'gnave' ad-
gerbium et 'ignave' dici velit, tamen 'gnaviter' et 'ignaviter',
sicut a 'firmus' 'firmiter', a 'durus, duri' 'duriter' usus tenuit,
euphonie, ut arbitror, idest aurium suavitati consulens.
»
Ego vero, vir impudentissime, sic scripseram ut potius 'navata
opera' legi posset quam 'gnave acta opera', cum utrunque re-
perirem. Nam varie scripta sunt Livii exemplaria libro primo;
quedam enim, quorum est unum quod fuit Petrarche, sic scripta
sunt: 'Execrantes nunc imperatorem, nunc gnave actam ab equi-
te operam, redeunt in castra', quedam sic: 'navatam ab equite
operam', certe nulla sic: 'gnaviter actam operam' in quem mo-
dum iste me corrigit. Neque vero attinet disputare de
'gnave' et 'ignave', 'naviter' et 'ignaviter', cum Nonius Marcel-
lus in veterum indagine de adverbiis indiscretis loquens, que
in e et in er exeunt, dicat 'humaniter', 'parciter', 'insaniter',
'ignaviter' et de hoc ultimo, tanquam minus usitato, exemplum
Lucilii afferat: tantum miror hunc non Nonium, sed novum
Marcellum conari hoc probare similibus exemplis que contra
ipsum faciunt. An non a 'firmus' fit adverbium 'firme'? Ci-
cero, Pro Archia: 'Que firme a me iudicialique consuetudine de
hominibus ingenio et communiter de ipsius studio.
' Plinius ad
Ursum respondit: 'Fronto Catius graviter et firme.' Que exem-


pagina successiva »
 
p. 58